PL 76, col. 1212

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

non aspicit, honorem Dei in hominibus non
agnoscit. Ecce ire non vult Filius Dei ad filium reguli,
et tamen venire paratus est ad salutem servi.
Certe si nos cujuspiam servus rogaret ut ad eum ire
deberemus, protinus nobis nostra superbia in cogitatione
tacita responderet, dicens: Non eas, quia
temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus
vilescit. Ecce de coelo venit qui servo in terra occurrere
non despicit; et tamen humiliari in terra
contemnimus, qui de terra sumus. Quid vero apud
Deum vilius, quid despectius esse potest, quam servare
honorem apud homines, et interni testis oculos
non timere? Unde et in sacro Evangelio ad Pharisaeos
Dominus ait: Vos estis qui justificatis vos coram
hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod

hominibus altum est abominabile est apud Deum [(Luc.
XVI, 15)]
. Notate, fratres, notate quod dicitur. Si
enim quod hominibus altum est abominabile est
apud Deum, cordis nostri cogitatio tanto apud Deum
in imo est, quanto hominibus in alto, et humilitas
cordis nostri tanto apud Deum in alto est, quanto hominibus
in imo.
3.
Despiciamus ergo si quid boni gerimus, nulla
nos nostra inflet operatio, non rerum abundantia,
non gloria extollat. Si quibuslibet ex bonis affluentibus
intus intumescimus, Deo despecti sumus. Quo
contra de humilibus Psalmista dicit: Custodiens
parvulos Dominus [(Psal. CXIV, 6)]
. Quia parvulos humiles
appellat, 1568 postquam sententiam protulit,
consilium subjungit; nam quasi quaereremus

quid ipse ad haec faceret, adjunxit: Humiliatus sum,
et liberavit me [(Ibid.)]
. Haec ergo cogitate, fratres,
haec tota intentione pensate. Nolite in proximis
vestris mundi hujus bona venerari. Hoc propter
Deum honorate in hominibus, quibus tamen commissi
non estis, quod facti sunt ad imaginem Dei. Quod
tunc proximis vere servatis, si apud vosmetipsos
prius in corde non intumescitis. Nam qui se adhuc
pro rebus transitoriis extollit, nescit in proximo
venerari quod maneat. Nolite ergo in vobismetipsis
pensare quod habetis, sed quid estis. Ecce mundus
qui diligitur fugit. Sancti isti, ad quorum tumbam
consistimus, florentem mundum mentis despectu
calcaverunt. Erat vita longa, salus continua, opulentia
in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas

in diuturna pace; et tamen cum in seipso floreret,
jam in eorum cordibus mundus aruerat. Ecce jam
mundus in seipso aruit, et adhuc in cordibus nostris
floret. Ubique mors, 1569 ubique luctus, ubique
desolatio, undique percutimur, undique amaritudinibus
replemur; et tamen caeca mente carnalis concupiscentiae
ipsas ejus amaritudines amamus, fugientem
sequimur, labenti inhaeremus. Et quia labentem
retinere non possumus, cum ipso labimur, quem cadentem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.