PL 77, col. 193

Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne

non potuit quod ab eo ex Fortunati mente charitas
poposcit. Peractis igitur missarum solemniis, cum ad
praedicti Fortunati venisset mensam, prius quam
Deo hymnum diceret, sicut quidam ludendi arte
victum solent quaerere, repente ante januam cum
simia vir astitit, et cymbala percussit. Quem
sanctus vir sonitum audiens dedignatus, dixit:
Heu, heu, mortuus est miser iste, mortuus est
miser iste. Ego ad mensam refectionis veni, os
adhuc ad laudem Dei non aperui, et ille cum simia
veniens percussit cymbala. Subjunxit tamen et ait:
Ite et pro charitate ei cibum potumque tribuite;
scitote tamen quia mortuus est. Qui infelix vir dum
panem ac vinum ex eadem domo percepisset, egredi
januam voluit, sed saxum ingens subito de tecto cecidit,

eique in verticem venit. Ex qua percussione
prostratus in manibus jam semivivus levatus est:
die vero altera secundum viri Dei sententiam funditus
finivit vitam. Qua in re, Petre, pensandum est
quantus sit viris sanctis timor exhibendus; templa
enim Dei sunt. Et cum ad iracundiam vir sanctus
trahitur, quis alius ad irascendum nisi ejusdem
templi inhabitator excitatur? Metuenda ergo tanto
est ira justorum, quanto et constat quia in eorum
cordibus ille praesens est, qui ad inferendam ultionem
quam voluerit, invalidus non est.
Alio quoque tempore praedictus Constantius presbyter
nepos ejus, equum suum duodecim aureis
vendidit, quos in propriam arcam ponens, ad
exercendum opus aliquod discessit. Cum subito
ad episcopium pauperes venerunt, qui importune

precabantur ut eis sanctus vir Bonifacius episcopus
ad consolationem suae inopiae aliquid largiri
debuisset. Sed vir Dei quia quid tribueret non habebat,
aestuare coepit in cogitatione ne ab eo pauperes
vacui exirent. Cui repente ad memoriam rediit,
quia Constantius presbyter nepos ejus, equum
quem sedere consueverat, vendidisset, atque hoc
ipsum in arca sua pretium haberet. Absente igitur
eodem nepote suo accessit ad arcam, et pie violentus
claustra arcae comminuit, duodecim aureos tulit,
eosque indigentibus, ut placuit, divisit. Itaque
Constantius presbyter reversus ex opere, arcam
fractam reperit, et caballi sui pretium quod in eam
posuerat, non invenit. Coepit itaque voce magna

perstrepere, et cum furore nimio clamare: Omnes

τὴν δύναμιν ἐργάζεται. Τοσοῦτον οὖν φοβερός ἐστιν ὁ τῶν δικαίων θυμὸς, ὅτι ἐν ταῖς καρδίαις αὐτῶν ἀεὶ παρών
ἐστιν ὁ τὴν ἐκδίκησιν ἐπαγαγεῖν δυνάμενος, οἵαν αὐτοὶ βούλωνται.
Εν ἄλλῳ τοίνυν καιρῷ ὁ προλεχθεὶς Κωνστάντιος ὁ
πρεσβύτερος ὁ τούτου ἀνεψιὸς, τὸν ἑαυτοῦ ἵππον εἰς δώδεκα
νομίσματα πέπρακε· καὶ ταῦτα ἐν τῇ ἰδίᾳ ἄρκλῃ
βαλὼν, πρὸς τὸ ἐργάσασθαι ἐξῆλθεν. Αἰφνίδιον δὲ πτωχοὶ
ἐν τῷ ἐπισκοπίῳ κατέλαβον, οἵτινες ἀναιδῶς τὸν ἅγιον τοῦ

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.