PL 77, col. 256
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
quod ejus ori tantum factus est proximus omnipotens
Deus?
GREGOR. Apud omnipotentis Dei singularem munditiam,
atque ejus simplicem naturam multum, Petre,
humani cordis munditia atque simplicitas valet.
Hoc ipsum namque quod ejus famuli a terrenis actionibus
segregati, otiosa loqui nesciunt, et mentem
per verba spargere atque inquinare devitant, auctoris
sui prae caeteris exauditionem impetrant. Cui in
quantum est possibile, ipsa puritate ac simplicitate
cogitationis, quasi ex quadam jam similitudine concordant.
Nos autem turbis popularibus admisti, dum
frequenter otiosa, nonnunquam vero etiam graviter
noxia loquimur, os nostrum omnipotenti Deo tanto
longinquum fit, quanto huic mundo proximum. Multum
quippe deorsum ducimur, dum locutione continua
saecularibus admiscemur. Quod bene Isaias postquam
regem Dominum exercituum vidit, in semetipso
reprehendit, et poenituit, dicens: Vae mihi, quia tacui,
quia vir pollutus labiis ego sum [(Isai. VI, 5)]
. Qui
cur polluta labia haberet, aperuit, cum subjunxit: In medio populi polluta labia habentis ego habito
[(Ibid.)]
.
Pollutionem namque labiorum habere se doluit; sed
unde hanc contraxerit, indicavit, 313 cum in medio
populi polluta labia habentis se habitare perhibuit.
Valde enim difficile est ut lingua saecularium mentem
non inquinet quam tangit, quia dum plerumque
eis ad quaedam loquenda condescendimus,
paulisper assueti, hanc ipsam locutionem quae nobis
indigna est etiam delectabiliter tenemus, ut ex ea jam
redire non libeat, ad quam velut ex condescensione
ducti venimus inviti. Sicque fit ut ab otiosis ad noxia,
a levibus ad graviora verba veniamus; et os nostrum
ab omnipotenti Domino tanto jam minus exaudiatur
in prece, quanto amplius inquinatur stulta locutione,
quia sicut scriptum est: Qui avertit aurem suam ne
audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis [(Prov. XXVIII,
9)]
. Quid ergo mirum si postulantes tarde a Domino
audimur, qui praecipientem Dominum aut tarde aut
nullo modo audimus? Et quid mirum si Florentius in
prece sua citius est auditus, qui in praeceptis suis
Dominum citius audivit?
PETR. Nihil est quod responderi valeat apertae rationi.
GREGOR. Eutychius vero, qui praedicti Florentii in
via Domino socius fuerat, magnus post mortem claruit
in virtute signorum. Nam cum multa cives urbis
illius de eo soleant narrare miracula, illud tamen est
praecipuum, quod usque ad haec Langobardorum
tempora omnipotens Deus per vestimentum illius assidue
dignabatur operari. Nam quoties pluvia deerat,