PL 78, col. 1102

Ordo Romanus XII (Cencius de Sabellis), J. P. Migne · Amen (Cencius de Sabellis), J. P. Migne

proceres sui habeant pacem, diligant charitatem, abstineant
se a cupiditate, loquantur justitiam, custodiant
veritatem; et ita populus ille . . . . . coalitus Benedictione
aeternitatis et semper maneant tripudiantes in pace victores,
quod ipse praestare dignetur.
90.
Deinde vadit ante confessionem beati Petri
apostoli, et prosternat se pronum in terram; et archidiaconus
faciat litaniam. Qua finita, episcopus
Ostiensis ungat ei de oleo exorcizato brachium dextrum
et inter scapulas, et dicat hanc Orationem.
Domine Deus omnipotens, cujus est omnis potestas
et dignitas, te supplici devotione atque humillima prece
deposcimus ut huic famulo tuo prosperum imperatoriae
dignitatis concedas effectum, ut in sua dispositione
constituto 217 ad regendam Ecclesiam tuam sanctam

nihil ei praesentia officiant, futuraque non obsistant;
sed, inspirante sancti Spiritus dono, populum sibi subditum
aequo justitiae libramine regere valeat, et in omnibus
operibus suis te semper timeat, tibi jugiter placere
contendat. Per Dominum, etc. Sequitur alia Oratio. Deus Dei Filius Jesus Christus Dominus noster, qui a
Patre oleo exsultationis accinctus est prae participibus
suis, ipse per praesentem sacri ungiminis effusionem
Spiritus Paracleti super caput tuum infundat Benedictionem,
eamdem usque ad interiora cordis tui penetrare
faciat; quatenus hoc visibili et tractabili dono invisibile
percipere, et temporali regno justis miserationibus assecuto
aeternaliter cum eo regnare merearis qui solus
sine peccato vivit et regnat cum Deo Patre in unitate
Spiritus,
etc.

91.
Demum vero pontifex Romanus sursum altare
imponit ei diadema, in eo dicens: Accipe signum
gloriae, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti,
ut, spreto antiquo hoste, spretisque contagiis vitiorum
omnium, sic judicium et justitiam diligas, et ita misericorditer
vivas, ut ab ipso Domino nostro Jesu Christo
in consortio sanctorum aeterni regni coronam percipere
merearis. Qui cum Patre et sancto Spiritu vivit, etc.

aliud ad Missam.
In Dominica prima Quadragesimae ecclesia debet
condiri; et quatuor denarii mansionariis, et par facularum
ad Missam; et residua sunt de [ Forte pro]
clericis, si deest acolythus.
A Dominica prima usque in octavam Pentecostes
quotidie debent habere mansionarii unum caput de
communi; in sabbato vero pro emundatione ecclesiae
tria capita.
Feria quarta in hebdomada quarta, quando clerici

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.