PL 78, col. 1109
Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne
aliis praelatis secum dicentibus in 226 voce depressa,
et ordinatore in cantu Deus homini, etc., prout
in libro; eo tamen salvo, quod mittatur in loco suo
illud, Et idcirco, quod specialiter ponitur in consecratione
papae. Qua finita, depositis chirothecis, ordinator
ponat unum capiturgium subtile in modum
scuti super caput electi, pendentibus capitibus capiturgii
post collum; et sic mittit chrisma super caput
ejus in modum crucis, et dicit illam Orationem: Ungatur,
etc., et addit aliam Orationem: Hoc, Domine,
et in loco suo additur Illud tribue, etc. Qua finita,
ungit manum electi cum chrismate, et dicit illam
Orationem, Deus, etc. Qua finita, non datur ei baculus,
nec dicitur illa Oratio, Accipe baculum, sed dat
ei annulum, et dicit Orationem Accipe, etc., et addit
sanctam universalem Ecclesiam;
et iterum dat ei librum
Evangeliorum, et dicit Accipe, etc., et addit, universalem populum tibi committo,
etc. Quibus omnibus
expletis per consecratorem, idem summus pontifex
sedet in faldistorio, et lavat manus cum mica
panis et aqua, et unus episcopus cardinalis venit coram
ipso, et tergit ejus caput, quod fuit unctum, cum
mica panis et cum cortic. leviter, et tergit cum linteamine
sive subtili tobalea. Quo finito, ipse summus
pontifex recipit consecratorem et omnes episcopos
presbyteros et diaconos cardinales ad osculum
oris.
7.
Dum vero quis episcopus in papam eligitur, non
consecratur aliter, sed fiunt omnia quae continentur
in isto libro ad hunc numerum, Primo electus, usque
ad illud verbum, processionaliter ad altare. In fine
facta confessione ascendit sedem praeparatam, et ibi
coram ipso veniunt episcopi cardinales, et dicunt
Orationes illas tres, quae sunt in Ordinario secundum
ordinem in Ordinario scriptas. Quo finito, sedet in
sede, et recipit dictos cardinales et praelatos alios,
et facit ea quae hic continentur a verbo illo, Omnes
alios praelatos ad pedem et ad osculum. Quibus receptis,
venit ad altare, et inibi desuper sumat pallium
paratum per priorem subdiaconorum capellanorum,
sive per priorem basilicae Sanctae Sanctorum; et duo
priores diaconi cardinales tenent pallium ipsum, et
tunc prior illorum duorum solus dat pallium summo
pontifici sub his verbis: Accipe pallium plenitudinem
pontificalis officii ad honorem omnipotentis Dei; gloriosissimae
Mariae virginis ejus genitricis, beatorum apostolorum
Petri et Pauli, et sanctae Romanae ecclesiae;
et aptato pallio ipso super eum cum tribus spinulis
aureis, ut est moris, 227 ascendit summus pontifex
ad altare, et facit incensum; et demum redit ad eminentem
sedem, et dicit Dominus vobiscum, vel Pax
vobis, cum Gloria in excelsis, ut dies requirit; et
postea dicit Orationem Dominicae alte, et aliam dicit
pro se secrete. Qua Oratione finita, dominus papa residet
in sede: et prior diaconus cardinalis portans
ferulam in manibus cum diaconis, subdiaconis, scrinariis
et judicibus, omnes induti solemniter, descendit
ante altare, et facit duas acies sive fila, unam ex
una parte, et unam ex reliqua, aequaliter dividendo;