PL 78, col. 1115

Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne

Et nota quod VII diebus ante vigiliam Nativitatis,
die Dominico excepto, cantantur septem
magnae Antiphonae ad Magnificat, et quasi jubilando,
et cantantur ante Psalmum et post Psalmum. Et non
dicitur Kyrie, eleison, nec suffragia, sed absolute
incipitur Dominus vobiscum, et dicitur Oratio Dominicalis,
etiam de feriis, si habeatur. Et attende quod
semper dum cantatur de mortuis, sive de feria ab
Adventu usque ad Natale, et a Septuagesima usque
ad Pascha, et in quatuor temporibus, et in vigiliis
Sanctorum, in quibus jejunatur, et ministri capsula
utuntur, nisi in vigilia Pentecosten, et in quatuor
temporibus ejusdem festi officium non facit papa, ut
continetur in Breviario de die et de beata Virgine,
unum tamen episcopale est ab ipsa die Sabbati usque

ad Vesperas vigiliae Nativitatis Domini, quod officium
beatae Virginis in Matutinis, et in Vesperis primis non
dicitur; aliis vero diebus dicitur legendo; ab ipsa
vero prima Dominica de Adventu usque ad festum
Natalis, cum jejunatur quadragesimaliter.
14.
In vigilia Nativitatis Domini venit papa, omnes
cardinales et praelati vocati per cursores, et capellani,
et alii similiter ad Vesperas, et induitur papa
pretioso pluviali rubeo, et mitra pretiosa; alii vero
omnes albi coloris vestibus, episcopi et diaconi cardinales,
et alii praelati pluvialibus, presbyteri vero
casula; et sic solemniter dicunt Vesperas, et incipit
papa 234 Vesperas in loco suo ornato, capellanis
in habitu decenti cantantibus coram eo. Et si est
Romae, praenuntiat primicerius scholae, et secundum

cantum scholae; si vero est alibi, pronuntiat alius
capellanus papae hebdomadarius, et praenuntiat sic:
primam primus papa, secundam prior episcoporum,
tertiam prior presbyterorum, quartam prior diaconorum,
quintam alter diaconus post priorem. Postea
papa facit incensum, et incensando solum altare quod
paratum dictum est esse; et eo incensato, redit ad
locum suum, et cardinalis qui ei servit de libro recipit
thuribulum, et incensat papam, cardinales et
omnes praelatos indutos et capellanos ordinate. Capitulum
dicit capellanus, et praenuntiatur papae Hymnus
et Antiphona ad Magnificat, et assistunt ipsi
papae duo diaconi cardinales, unus ad dextram antiquior,
et junior ad sinistram; et episcopus sive
presbyter cardinalis, qui servit de libro, cum dominus

papa dicit Orationem. Et cum dicit, duo capellani
tenent magna candelabra argentea cum cereis ante ipsum,
et dicto Dominus vobiscum, junior diaconus dicit Benedicamus Domino,
et papa dicit: Sit nomen Domini.
Quo finito, redeunt ad aulam papae, ubi parata sunt
vina multa et diversa, et claretum et species.
15.
Si vero papa est Romae, facta coena in meridie,
vadit cum familia sua ad sanctam Mariam Majorem,
et ibi dicit Vesperas solemnes cum tota curia,
ut dictum est, et ibi pernoctat, et cantat ibi Matutinas
in ecclesia ipsa, et tres cardinales episcopi, duo
diaconi, et unus presbyter juniores assistunt ei, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.