PL 78, col. 1118

Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne

ipsius diei venit papa cum tota curia, tum omnes
episcopi cardinales in pluvialibus, presbyteri in casula,
diaconi in dalmatica, subdiaconi in tunicellis,
praelati omnes in pluvialibus coloris albi, et alii capellani,
qui habent servire, in superpelliciis, et ipse
dominus papa cum pretioso pluviali et mitra cum
auro, et ibi fit per ipsum dominum papam sermo.
Quo finito, papa residet in faldistorio, et leguntur
per capellanum excommunicationes; et diaconus
cardinalis exponit, et sicut de quolibet processu.
Quibus lectis et expositis, veniunt multae candelae
accensae, ex quibus ipse papa tenet aliquas, et quilibet
cardinalis et praelatus tenet suam accensam, et
in terram ponit exstinguendo, dicendo Praedictos
omnes excommunicamus; et tunc campanae insimul
sine ordine compulsantur. Et hic quaeri posset quare

sic candelae accensae projiciuntur. Et respondetur
quod sicut cum candela accensa projicitur, exstinguitur,
sic per excommunicationem ab Ecclesia Spiritus
sancti gratia, quae significatur per lucem, ab
eis removetur; et sicut in pulsatione ordinata Ecclesia
fideles congregat, sic in inordinata infideles
dispergit. Ad hoc vero quaeri potest quare hoc hodie,
et in Ascensione Domini, et in festo Dedicationis
basilicae duodecim Apostolorum hujusmodi excommunicationes
fiant in Ecclesia Dei, cum magis viderentur
illis diebus silendae, cum in diebus festis actus
judiciales non debeant exerceri. Et respondetur quod
est illa ratio festorum trium. Primo, hac die Jovis
sacramentum corporis et sanguinis Christi habuit
principium, in quo omnes fideles communicant. Ad

ostendendum vero quod excommunicati in hoc non
communicant, eo die ab ecclesia exclusi ostenduntur.
In Ascensione vero legitur Deus rogasse pro fidelibus;
unde cantat Ecclesia: Pater sancte, serva
eos, etc.; unde ostendit Ecclesia quod pro his non
oravit, et eos tales denuntiat. In festo vero Dedicationis
ostenditur locus 238 qui fidelibus ad adorandum
deputatur; et quod infidelibus locus ille apertus
non est, in ipso die ab ecclesia expelluntur. Et
hoc totum fit pro utilitate excommunicatorum, ut
videntes se a tot bonis tantorum dierum excludi,
facilius ad reconciliationis gratiam condescendant.
Ad diem vero festum respondetur quod hoc non est
sententiae prolatio, sed exclusionis ostensio, et non

per viam judicialem, sed admonitionem et correctionem
materialem. Qua praedicatione et excommunicatione
completa, fit confessio, et sequitur indulgentiae
datio, quae est talis: indigenis datur annus
et XL dies: extraneis II anni et II quadragenae; ultramontanis
III anni et IV quadragenae. His qui transiverint
mare IV ann. et IV quadragenae. Et fit absolutio
per papam, et ea facta vadit ad ecclesiam, et
facit omnia ut continentur in ordinatione, et Missa,
et confectione chrismatis, et lotione pedum in suis
locis, et datione presbyterii, quae ita fit. Praelati coram
papa veniunt, ut dictum est in coronatione, etc.
Et comedit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.