PL 78, col. 1125
Ordo Romanus XIV (Jacobus Caietanus), J. P. Migne
diaconus card. habet dominum Sabinensem episcopum.
Et ulterius dominus Neapoleo diaconus prosequitur,
et legit scrutinium, et alius diaconus addit nomina
cardinalium in locis suis, prout nominati sunt a diversis.
Quibus expletis, praedictus diaconus, dominus
Franciscus sanctae Mariae in Cosmedin, diaconus cardinalis
qui susbcripserat nomina, et addiderat ut supra,
legit praedictam chartam cum suis additionibus per
hunc modum.
VIII. Singularia quaedam in electione Romani pontificis observantur, ut infra scribitur.
Non solent citari absentes qui sunt extra terram,
ut sunt duae partes collegii; sed sic possunt esse reliqui
in vicino quod praesentes condicunt se certa die
incoepturos super negotio electionis procedere, qui
dies per aliquem vel aliquos amicos absentium potest
notificari eisdem.
Solent eligi tres scrutatores collegii, et alii tres
scrutatores scrutatorum. Duae partes collegii requirantur
vocem in electione habentium, non computato
electo.
Forma decretalis Quia propter in omnibus suis capitulis
non servatur.
Sufficit quod in idem tempus certum sit duas partes
concurrere in eamdem personam, ea non computata,
et eam electam 251 a duabus partibus et receptam.
Solet etiam fieri ex consensu duarum partium communis
electio, licet forsan non sit de substantia, ut
communis electio subsequatur, ex quo electus a duabus
partibus nominatur et recipitur per consensum
adhibitum in scrutinio, vel per accessum.
Non fit collatio meriti ad meritum, zeli ad zelum,
sed solum numeri ad numerum, etiamsi efficiatur a
majori parte collegii nominatus.
Unusquisque potest in scrutinio unum nominare,
vel plures, similiter ad unum accedere, vel ad plures.
Si per dispositionem in scrutinio factam, duo vel
plures a duabus partibus eligantur, sive electi habeant
probabiliter duas partes, sive inter hujusmodi
duas partes habentes unus habeat plures quam alter,
sive non, nulli ex taliter electis acquiritur; sed est
reincipiendum a capite, ac si nihil penitus actum
esset.
Similiter si in eodem concursu per accessum imperceptibiliter,
aut in confusione vocum principales
duas partes haberent, neuter esset.
Si plures ab aliquo nominentur in scrutinio, quorum
unus primo, alius secundo, tertius tertio, et sic
de aliis nominentur; omnes intelliguntur nominati in
eodem momento, et nulli ex scripturae ordine jus
majus acquiritur.
IX. De via compromissi.
Ad viam compromissi non proceditur uno volente
scrutinium, cum sit magis ordinaria via scrutinii.
Non valet compromissum, nisi omnes consentiant,
cum sit decentiae, non necessitatis.
Compromissarii solent et de se ipsis, et de aliis