PL 78, col. 1128
Ordo Romanus XIV (Jacobus Caietanus), J. P. Migne
ponitur pretiosissima mitra in capite, et datur sibi
annulus pontificalis per eumdem episcopum; et cubicularius
primum annulum imponit digito summi
pontificis. Et dum dominus papa dalmaticam recipit,
ipse episcopus induit se superpellicio, amictu, et
pluviali coloris diei, et portat mitram simplicem.
Cum autem dominus papa planetam induit, venit
idem episcopus ad latus summi pontificis; et accepto
annulo de manu acolythi, ponit eum in manu domini
papae parati omnibus paramentis et mitra solemnibus,
et cubicularius ponit primum annulum. Et
episcopus, accepta navicula cum incenso de manu
acolythi, porrigit eam papae, et osculatur manum
ipsius; et imposito incenso in thuribulum per papam,
episcopus vadit ad locum ubi sunt alii episcopi
cardinales processionaliter ordinati, factis impensis
obsequiis quae fieri solent et impendi quando Romani
pontifices parantur, salvo quod tunc in ipsa
Processione non portat pallium, quod, ut infra sequitur,
accipiet in altari; quam processionem ordinat
archidiaconus, vel prior diaconorum infra scripto
modo.
255 XIII. De processione qualiter fieri debet.
Procedit subdiaconus cum cruce, indutus tunicella
propter solemnitatem. Hunc sequuntur abbates,
episcopi et archiepiscopi. Post hos vadunt presbyteri
cardinales, quos sequuntur episcopi cardinales secundum
prioritates suas. Post hos vadunt acolythi cum
navicula, thuribulo et incenso; post ipsos septem
subdiaconi cum tunicellis, portantes septem candelabra
cum facula; in medio quorum vadit ille qui dicturus
est Epistolam, portans librum Evangeliorum,
et cum eo qui lecturus est epistolam Graecam; et
post eos qui lecturus est Evangelium graecum. Diaconi
cardinales sequuntur ordine suo, inter quos
est ille qui dicturus est Evangelium, ultimus vel cum
ultimo duo diaconi cardinales, unus a dextris, et alius
a sinistris, ducunt dictum papam, circa quos est
subdiaconus qui servit de mitra portans tobaleam.
XIV. De Benedictione danda per papam in Processione.
Procedens autem dominus papa sic processionaliter
per ecclesiam, continue benedicit. Cum autem
pervenerit ad chorum, obviant ei tres presbyteri
cardinales, qui aptant ei planetam, quos ad pacem
recipit, et ipsi osculantur cum reverentia pectus
ejus. Inde procedens vadit processionaliter usque ad
altare, sed non ascendit ad altare. Tunc facta confessione
ascendit sedem praeparatam non eminentiorem,
sed sedet in faldistorio in plano posito inter
altare, et sedem eminentiorem; et ibi coram ipso
veniunt Albanensis, Portuensis et Ostiensis episcopi,
vel archipresbyter Ostiensis, si non sit episcopus;
qui Albanensis dat primam orationem, scilicet:
Oremus.--Deus, qui adesse non dedignaris ubicunque
devota mente invocaris, adesto, quaesumus,
invocationibus nostris, et huic famulo tuo N. quem ad
culmen apostolicum commune judicium tuae plebis