PL 78, col. 1272

Ordo Romanus XIV (Jacobus Caietanus), J. P. Migne

ipsum, ab eo facto primitus osculo, depositis
capellis et bireto per eosdem. Si vero sint duo, vel
plures legati, vel nuntii, debent ipsi convenire bene
mane in ecclesia majori civitatis, vel loci, ubi resident
papa et cardinales, et idem recipere simul viam
suam, et venire ad cardinales extra villam, ut supra
dictum est, exspectantes pro commeatu recipiendo.
Cum autem hujusmodi legati, vel nuntii redeunt de legatione
sua, et volunt intrare curiam, omnes cardinales
de curia debent exire eis obviam extra villam, et
eosdem legatos, vel nuntios exspectare in convenienti
campo, ut superius in recessu est dictum; et deinde
omnes cardinales cum dictis legatis vel nuntiis debent
ascendere palatium, ubi recipiuntur praedicti
legati, vel nuntii in consistorio per dictum papam
ad osculum pedis et oris; et si non sit unus legatus,

vel nuntius, 441 ille associatur a loco ubi fuit per
cardinales receptus extra villam usque ad palatium
papae per duos juniores diaconos cardinales.
Si vero sint duo legati vel nuntii, ipsorum legatorum
vel nuntiorum prior in ordine cardinalatus associatur
a loco praedicto per duos juniores diaconos,
et legatorum vel nuntiorum alter associatur modo
praedicto per alios duos penultimos juniores diaconos
cardinales, secundum suae prioritatis ordinem incedendo.
Quibus legatis vel nuntiis receptis per papam
ad osculum pedis et oris, vadunt ipsi legati vel nuntii
ad sedendum in sede sua secundum ordinem suum;
ipsi vero diaconi cardinales, qui eosdem legatos vel
nuntios associaverint, post eos veniunt ad reverentiam
papae, prout est fieri consuetum; et demum vadunt

ad sedendum in loco suo.
Quibus residentibus, papa recipit aliquod thema,
et facit quamdam collationem ad commendationem
et laudem ipsorum legatorum vel nuntiorum, prout
videtur papae; in qua collatione ipsi legati vel nuntii
sedent in locis suis, capitibus omnino discoopertis,
etiam absque biretis; et sic est quandiu laus et
commendatio illius collationis ipsis diriguntur per
papam; et ipsa collatione finita, remanent illa die
omnes cardinales ad comedendum cum papa. Dicta
namque collatio, quae fit per papam in adventu nuntiorum,
vel legatorum, fuit introducta per dominum
Benedictum papam XII, et observata per dominum
Clementem VI. Tamen temporibus domini Clementis
V et domini Joannis XXII non observabatur.
In primo vero consistorio secuto dicti nuntii vel
legati referunt, seu relationem faciunt de gestis per
eos in legationibus suis; et hoc per modum collationis,
recipiendo thema aliquale. Et istud servatur,
etiamsi sint duo legati vel nuntii, sive plures, pro
quibus facit suam relationem per modum collationis.
Si autem ipsi legati vel nuntii non erunt parati referre
in proximo consistorio post eorum adventum,
consuevit eis designari per papam certa dies ad referendum.
Est etiam notandum, quod cardinalis legatus vadens
ad legationem suam, cum exit territorium civitatis
vel loci in quo papa cum cardinalibus residet,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.