PL 78, col. 1351

Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne

Ipso vero agonizante, unus praelatus vel sacerdos
teneat sibi crucem consistorialem sine cauda vel
baculo ante ejus oculos, et frequenter sibi osculari
faciat, semper sibi ad memoriam reducendo Passionem
Christi. Tunc camerarius sit avisatus, quatenus
recolligi faciat omnia bona papae ad certum locum
et securum propter insultum; et omnes officiales ea
quae habent sub custodia sibi tradant et assignent,
etiam cubicularii illa quae erant sub custodia eorum;
et etiam sacrista penes se retineat, quoniam officium
perpetuum est, et rationem reddet sede vacante
tribus prioribus cardinalibus; et iterum ab ipsis
tribus prioribus recognoscere, et ab ipsis tenere.
CXLIV. De papa jam mortuo.
Papa vero mortuo, vel eo agonizante quod melius

est, statim vocantur poenitentiarii, et legunt ante
eum officium mortuorum, septem Psalmos poenitentiales,
et illa quae in libro ipsorum continentur; et
interim cum illis fratribus de Bulla, si fuerint, vel de
Pignotta, cum aqua et cum bonis herbis, quam cubicularii
parare debent, lavent corpus bene, et barbitonsor
radat sibi caput et barbam; et sic loto,
apothecarius et dicti fratres de Bulla obturent sibi
bene omnia foramina cum bumbasio vel stupa, anum,
os, aures, nares, cum myrrha, thure, et aloe, si
possit haberi. Lavetur etiam corpus cum vino albo
et calefacto cum herbis odoriferis, et cum bona vernagia,
quae cubicularii vel boticularii papae debent
dictis lavatoribus administrare. Guttur vero de aromatibus
impletur et speciebus cum bombasio, et

etiam nares cum musqueto.
Ultimo etiam vultus fricetur et ungatur cum balsamo
bono, et etiam manus. Camerarius vel cubicularii
qui custodiunt balsamum, vel sacrista, si
habent, tradent. Demum dicti poenitentiarii induunt
ipsum braquam, camisiam, caligas, et tunicam. Tunc
quasi sedendo erigant eum dicti poenitentiarii, et
induant ipsum totaliter sacris vestibus rubei coloris:
primo sandalia alba, cinctorio, fano, stola, tunicella,
manipulo, dalmatica, chirothecis, planeta, pallio
de corpore beati Petri sumpto; et plicent fanonem
super caput, et circa scapulas circumdent, ac si deberet
celebrare, et ponent in capite ejus biretam albam
cum mitra alba sine perlis et sine auro.
Item in crucibus pallii sunt tres acus, prout moris

est; et semper ardeant ante ipsum ad minus duo
magna torticia cum satis de candelis parvis. Item
vero sic parato, dicti poenitentiarii ponunt eum super
feretrum novum vel lecticam, in quo debet esse bonum
matallascum coopertum de serico rubeo, et
desuper debent esse duo panni de auro se tenentes;
et circumquaque debent ponere et pendere arma sua
et Ecclesiae, in panno serico nigro vel hyacintino.
Item subtus caput ejus sit pulvinar coopertum de
panno aureo, et 528 post pedes ejus in eodem feretro
aliud pulvinar consimile cum floccis de serico,
et cordonibus de auro, super quod debent stare duo
capelli seu pilei papae. Pulvinaria debent esse latitudinis
feretri.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.