PL 78, col. 1356
Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne
et honestum esset quod per praelatum vel episcopum
diceretur Missa; sed si aliquis de cardinalibus
infirmaretur, vel non posset Missam celebrare, alter
cardinalis eam dicet; et sic successive per ordinem
usque ad finem.
CXLVIII. De novena papae
In novena autem castrum doloris ornatur candelis
sicut in die, et ad minus ponantur ipsa die LXXX vel C
brandones.
Item sciendum quod barbitonsor papae non retinet
cassam cum rasoribus, et cum iis quae intra sunt;
item de bacili argenteo. Postea novus papa facit sibi
dare X vel XII florenos. Verumtamen bacile semper
in camera papae cum rasoriis et tobaleolis remanet.
Item si panetarii et buticularii petunt tobaleas vel
bottas, dentur eis, quia habent esse sua. Quod si
non darentur eis, rationem haberent petendi in tobaleis
in quibus papa ultimo comedit, et in bottis de
quibus ultimo tunc bibebat vinum. Item cubicularii
possunt petere cuilibet unam vestem papae. Si volunt
tamen, omnes consueverunt dari amore Dei pro anima
ejus.
CXLIX. Rubrica de Conclavi.
De conclavi vero dicendum est. Primo ordinatione
ac dispositione loci caveat bene camerarius: quod
portae murentur, et omnes fenestrae quae sunt bassae
prope terram vel solarium ad minus ad quatuor cannas,
et omnia foramina quaecunque parva vel modica,
expensis camerae.
Item sit una capella, cujus portae et fenestrae omnes
sint clausae de bono muro, dempta porta qua itur
ad conclave, et fenestris quae intra conclave respiciunt,
quae apertae remaneant.
In hac capella omni die cardinales Missam debent
audire omnes insimul, non tamen cantando, sed
basse. Item si non sit capella, quae conclave contingat,
fiat infra conclave in aliquo angulo, vel pro conclavi
unum altare portatile; et ibi audiant omni die
Missam; et in eadem capella possunt convenire ad
eligendum et faciendum concilium, vel ubi placebit
eis melius. Caveant quod scribant omnia. Item in dicta
capella semper debet esse corpus Christi cum
candela accensa ad omnem eventum, quam solvit
camera et omnes alias quae in dictis Missis consumentur
ibidem sede vacante.
Item sciendum quod modernis temporibus domini
cardinales debent intrare quilibet ipsorum cum
presbytero et uno famulo. Item ipsi domini faciant
parari cameras suas cum cortinis suis et lectisterniis 533
sine palea, nisi esset in frigoribus. Item mensam,
scamnum, non tamen capsam, nisi esset aperta
totaliter desuper. Item vas ad tenendum aquam, vinum,
vel cannes [ Al., carnes], quae cadit de manibus,
et alia utensilia lignea, veru seu barras, super
quibus debent poni cortinae, et circumquaque solvit
camera.
Item sciendum quod domini cardinales tres, prior
cum camerario de consilio aliorum, antequam intrent