PL 78, col. 29

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

Ad (89) Nonam. --(90) Deus, qui nos Redemptionis
nostrae annua exspectatione laetificas, (91) praesta
ut Unigenitum tuum quem Redemptorem laeti suscepimus,
venientem quoque judicem securi videamus
Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum,
(92) qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus
sancti (93) per omnia saecula saeculorum.
(94) Super oblata. --Da nobis, quaesumus, omnipotens
Deus, ut, sicut adoranda Filii tui Natalia
praevenimus, sic ejus munera capiamus sempiterna
gaudentes. Per eumdem.
(95) Praefatio.--Vere dignum et justum est,
aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias

agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne
Deus. Per Christum Dominum nostrum: cujus hodie
faciem in confessione praevenimus, et voce supplici
exoramus, ut superventurae noctis officiis nos ita pervigiles
reddat, ut sinceris mentibus ejus percipere
mereamur Natale venturum, in quo invisibilis ex substantia
tua visibilis per carnem apparuit in nostra,
tecumque unus non tempore genitus, non natura
inferior, ad nos venit ex tempore natus. Per
quem, etc.
(96) Ad Complendum.--Da nobis, Domine, quaesumus,
Unigeniti Filii tui recensita Nativitate respirare,
cujus coelesti mysterio pascimur et potamur
(97). Per eumdem, etc.
Ad Vesperas. --Praesta, misericors Deus, ut ad

suscipiendum Filii tui singulare Nativitatis mysterium,
et mentes credentium praeparentur, et non credentium
corda subdantur. Per eumdem.
(98) IN VIGILIA DOMINI IN NOCTE.
Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis
fecisti illustratione clarescere, da, quaesumus, ut cujus
lucis mysteria in terra cognovimus, ejus quoque
gaudiis in coelo perfruamur. Qui tecum vivit, etc.
6 Super oblata. --Accepta sit tibi, Domine, quaesumus,
hodiernae festivitatis oblatio, ut, tua gratia
largiente, per haec sacrosancta commercia in illius
inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia.
Qui tecum vivit et regnat Deus in unitate.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.