PL 78, col. 32

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

ad satietatem aeternorum praemiorum. Amen.
(111) Quique ejus infantiam vilibus voluit indui pannis,
ipse vos coelestium vestimentorum induat ornamentis.
Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum
et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum.
Amen. Benedictio Dei Patris, et Filii, et Spiritus
Sancti. Et pax Domini sit semper vobiscum.
Ad Complendum. --(112) Praesta, quaesumus,
omnipotens Deus, ut natus hodie Salvator mundi,
sicut divinae nobis generationis est auctor, ita et
immortalitatis sit ipse largitor. Qui tecum vivit et
regnat Deus.
Aliae Orationes. --Concede nobis, omnipotens
Deus, ut Salutare tuum, nova coelorum luce mirabile,
quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit,

nostris semper innovandis cordibus oriatur. Qui
tecum.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc
diem per incarnationem Verbi tui et partum beatae
Mariae virginis consecrasti, da populis tuis in hac
celebritate consortium ut, qui tua gratia sunt redempti,
tua sint adoptione securi. Per eumdem.
Alia. --Fundamentum fidei nostrae Deus, (113)
qui in mentibus sanctis, tanquam in excelsis montibus,
aeternitatis portas, justitia muniente, componis,
concede nobis in te gloriose credere, tuumque Filium
Dominum nostrum ad Redemptionem animarum
hominem factum praedicabiliter confiteri. Qui tecum,
etc.
Alia. --Largire, quaesumus, Domine, famulis tuis,

(114) fidei et securitatis augmentum, ut qui de Nativitate
Filii tui Domini nostri gloriantur, et adversa
mundi, te gubernante, non sentiant, et quae temporaliter 9
celebrare desiderant, sine fine percipiant.
Per.
Alia. --Deus, qui per beatae Mariae virginis partum
sine humana concupiscentia procreatum, in Filii
tui membra venientes (115) paternis fecisti praejudiciis
non teneri, praesta, quaesumus, ut, (116) hujus
creaturae novitate suscepta, vetustatis antiquae
contagiis exuamur. Per eumdem.
Alia. --(117) Deus, qui humanae substantiae dignitatem
et mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti,
da nobis, quaesumus, ejus divinitatis esse
consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus est

particeps, Jesus Christus Filius tuus, qui tecum
vivit.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui in Filii
tui Domini nostri Nativitate tribuisti totius religionis
initium perfectionemque constare, da nobis,
quaesumus, in ejus portione censeri, in quo totius
salutis humanae summa consistit. Qui tecum vivit et
regnat Deus.
Alia. --Da, quaesumus, Domine, populo tuo inviolabilem
fidei firmitatem, ut qui Unigenitum tuum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.