PL 78, col. 44

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

gloriosus levita Vincentius, et miles invictus, rabidi
hostis insaniam interritus adiit, modestus sustinuit,
securus irrisit, sciens paratus esse ut resisteret,
nesciens elatus esse (156) ut vinceret, in
utroque, Domini ac Magistri sui vestigia sequens,
qui humilitatis custodiendae, et de hostibus triumphandi,
suis sequenda exempla monstravit. Per
quem.
Ad Complendum. --Quaesumus, omnipotens Deus,
ut qui coelestia alimenta percepimus, intercedente
beato Vincentio martyre tuo, per haec contra omnia
adversa muniamur. Per.
VIII KAL. FEBRUARII.-- CONVERSIO SANCTI PAULI.
(157) Deus qui universum mundum beati Pauli
apostoli tui praedicatione docuisti, da nobis, quaesumus,

ut qui ejus hodie Conversionem colimus, per
ejus ad te exempla gradiamur. Per.
Super oblata. --Apostoli tui Pauli precibus, Domine,
plebis tuae dona sanctifica, ut quae tibi tuo
grata sunt instituto, gratiora fiant patrocinio supplicantis.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et
Majestatem tuam suppliciter exorare, ut Ecclesiam
tuam, beati Pauli apostoli tui praedicatione edoctam,
nulla sinas fallacia violari; et sicut nihil in vera
religione manere dinoscitur, (158) quod non ejus
condierit disciplina, ita ad peragenda ea quae docuit
ejus obtentu fidelibus tribuatur efficacia, sentiatque
credentium gentium multitudo eum pro se apud

te intercessorem quem habere cognovit Magistrum
atque doctorem. Per Christum Dominum nostrum.
Benedictio. --Deus qui gratia sua beatum Paulum
ex persecutore fecit apostolum, ipse vobis compunctionis
piaeque conversionis spiritum dignetur
impertire. Amen. Quique ei secretorum coelestium
mysteria dignatus est revelare, ipse vobis Scripturarum
suarum abdita dignetur aperire. Amen. Et
qui ei perseverantiam fidei, 23 constantiamque
in persecutionibus inflexibilem dare dignatus est,
eisdem vestram infirmitatem donis roborare atque
munire dignetur. Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum. --Sanctifica nos, Domine, quaesumus,
salutari mysterio; et pro nobis ejus non desit

oratio, cujus nos donasti patrocinio gubernari.
Per Dominum.
(159) EODEM DIE.--NATALIS SANCTI PROJECTI MARTYRIS.
Martyris tui Projecti nos, quaesumus, Domine, interventio
gloriosa commendet, ut quod nostris actibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.