PL 78, col. 47
Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne
concede propitius ut cujus natalitia colimus, per
ejus ad te exempla gradiamur. Per Dominum.
Super oblata. --Suscipe, Domine, munera quae
in beatae Agathae martyris tuae solemnitate deferimus,
cujus nos confidimus patrocinio liberari. Per
Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare. nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per
Christum Dominum nostrum: pro cujus nomine
(167) poenarum mortisque contemptum in utroque
sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti, ut inter
felicium martyrum palmas (168) Agathen quoque
beatissimam virginem victrici patientia coronares.
Quae nec minis territa, nec suppliciis superata, de
diaboli saevitia triumphavit, quia in tuae Deitatis
confessione permansit. Et ideo.
Ad Complendum. --Beatae Agathae martyris tuae,
Domine, precibus confidentes, quaesumus clementiam
tuam, ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia
capiamus. Per.
Alia. --Indulgentiam nobis, Domine, beata Agathe
martyr imploret, quae tibi grata (169) semper
exstitit et merito castitatis, et tuae professione virtutis.
Per Dominum nostrum.
DOMINICA III POST THEOPHANIAM.
Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem nostram 26
propitius respice, atque ad protegendum
nos dexteram tuae Majestatis extende. Per.
Super oblata. --(170) Haec Hostia, Domine, quaesumus,
emundet nostra delicta, et sacrificium celebrandum
subditorum tibi corpora mentesque sanctificet.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et
salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et
te omni tempore collaudare et benedicere, quia in te
vivimus, et movemur, et sumus. Et nullum tempus
nullumque momentum est quod a beneficiis pietatis
tuae vacuum transigamus. Variis etenim solemnitatum
causis, salutarium nobis operum tuorum et
munerum memoria praesentis vitae tempora exornat.
Unde et nos vel innovante laetitia praeteriti gaudii,
vel permanentis boni tempus agnoscentes, indefessas
Majestati tuae grates exsolvimus. Per Christum Dominum
nostrum.
Benedictio. --Omnipotens Deus vos ab omnium
peccatorum maculis emundet, qui leprosum supplicem
tactu proprio dignatus est emundare. Amen.
Quique centurionis servum non aspernatus est visitare,
ipse cordium vestrorum hospitium dignetur
misericorditer introire. Amen. Sicque vos fidei suae
plenitudine informet, ut cum sanctis suis in coelorum
regno accumbere concedat. Amen. Quod ipse praestare.