PL 78, col. 50

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

Valentini martyris tui natalitia colimus, a cunctis malis
imminentibus ejus intercessione liberemur. Per
Dominum nostrum.
Super oblata. --Oblatis, Domine, quaesumus, placare
muneribus, 29 et, intercedente beato Valentino
martyre tuo, a cunctis nos defende periculis.
Per Dominum nostrum.
Ad Complendum. --Sit nobis, Domine, reparatio
mentis et corporis coeleste mysterium, ut cujus exsequimur
actionem, sentiamus effectum. Per.
XIII KAL. MARTII.--(179) CATHEDRA SANCTI PETRI.
Deus qui beato apostolo tuo Petro, collatis clavibus
regni coelestis, animas ligandi atque solvendi
(180) pontificium tradidisti, concede ut intercessionis
ejus auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur.

Qui vivis et regnas.
Super oblata. --Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine,
preces et hostias beati Petri apostoli commendet
oratio, ut quod pro illius gloria celebramus nobis
prosit ad veniam. Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et
salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus; et
te laudare mirabilem Deum in sanctis tuis, in quibus
glorificatus es vehementer. Per quos Unigeniti tui
sacrum corpus exornas, et in quibus Ecclesiae tuae
fundamenta constituis, quam (181) in patriarchis
fundasti, in prophetis praeparasti, in apostolis condidisti.
Ex quibus beatum Petrum apostolorum principem,
ob confessionem Unigeniti Filii tui, per os

ejusdem Verbi tui confirmatum, in fundamento domus
tuae, mutato nomine, coelestium claustrorum
praesulem custodemque fecisti, divino ei jure concesso,
ut (182) quae statuisset in terris, servarentur
in coelis. In cujus veneratione hodierna die Majestati
tuae haec festa persolvimus, et gratiarum ac laudis
Hostiam immolamus. Per quem Majestatem.
Ad Complendum. --Laetificet nos, Domine, munus
oblatum, ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem
praedicamus, sic per illum tuae sumamus indulgentiae
largitatem. Per.
Super populum. --Benedic, quaesumus, Domine,
plebem tuam; et beati Petri apostoli tui precibus
tribue consequi tuae defensionis auxilium. Per.
VI KAL. MARTII.-- NATALIS (183) SANCTI MATTHIAE APOSTOLI.

Deus, qui beatum Matthiam apostolorum tuorum
collegio sociasti, tribue, quaesumus, ut ejus interventione, 30
tuae circa nos pietatis semper viscera
sentiamus. Per Dominum.
Super oblata. --Deus, qui proditoris apostatae ruinam,
ne apostolorum tuorum (184) numerus sacratus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.