PL 78, col. 54

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

omnia Doctoris Gentium protectione muniamur.
Per.
Super oblata. --Intende, quaesumus, Domine,
Hostias familiae tuae, et quam sacri muneris facis
esse participem, tribue (198) ad ejus plenitudinem
pervenire. Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus:
qui rationalem creaturam, ne, temporalibus dedita
bonis, ad praemia sempiterna non tendat, ea dispensatione
dignaris erudire, ut nec castigatione deficiat,
nec prosperitatibus insolescat, sed hoc potius fiat
ejus gloriosa devotio, quo nullis adversitatibus
obruta superetur. Per Christum Dominum.
Benedictio. --Det vobis Dominus nosse mysteria
regni Dei, qui jam dare dignatus est auditum verbi
sui. Amen. Sicque mentes vestras seminis sui copia
repleat, ut in vebis illud sibi placite fructificare concedat.
Amen. Et ita vos ab omni tentatione muniat,
quatenus (199) triceni, sexageni, atque centeni fructus
pro suae gratiae distributione, magnificentia muneret.
Amen. Quod ipse.
34 Ad Complendum. --(200) Adsit nobis, quaesumus,
Domine, cibus sacer, potusque salutaris, qui
et temporalem vitam muniat, et praestet aeternam.
Per Dominum nostrum.
Super populum. --Tuere, quaesumus, Domine,
plebem tuam, et sacram solemnitatem recolentem
gratiae coelestis largitate prosequere, ut, visibilibus

adjuta solatiis, ad invisibilia bona promptius incitetur.
Per.
DOMINICA IN QUINQUAGESIMA.
Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer
exaudi, atque a peccatorum vinculis absolutos ab
omni nos adversitate custodi. Per.
Super oblata. --Haec Hostia, Domine, quaesumus,
emundet nostra delicta, (201) et sacrificium celebrandum
subditorum tibi corpora mentesque sanctificet.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et
(202) Majestatem tuam (203) cernua devotione
exorare, ut modulum terrenae fragilitatis aspiciens,

non in ira tua pro nostra pravitate nos arguas, sed
immensa clementia purifices, erudias, consoleris.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.