PL 80, col. 36

Vita S. Maximi (Dynamius Patricius), J. P. Migne

justitia singularis, humilitate sublimis, opum
contemptor, dignitate copiosus et affluens fuit. Templum
in Rhegiensi castello in beati Albini honorem,
quanta animi potuit devotione, condidit, cujus columnas,
quas hodieque illic cernere licet, juga boum
eo pertraxerunt, sed ita tamen, ut nullam sentirent
tanti ponderis molestiam, ejus sanctitate id efficiente,
quandiu ille ad templi structuram operarius
indefessus aderat. Quod si vero abesse eum contingeret,
nequissimi daemonis occulta machinatione adeo
eorum pondere premebantur boves universi, ut nullis
stimulis adigi possent ad progrediendum. Etsi plures
alii adjuncti essent, manebant immoti omnes, quantumvis
atrociter caederentur atque sauciarentur. Id
ubi celer nuntius beatissimo antitisti significavit,

ille incunctanter atque fidenter veniebat ad locum,
nec terrore trepidus, nec moerore perturbatus. Tum
vero hostis nequitissimus ejus oculos fallere non
potuit, nec se ab ejus conspectu subducere, qui totius
populi oculis conspici non poterat. Ait autem
vir sanctus ad illos: Frustra vexatis jumenta rationis
expertia, dum inimici impedimenta cernere non potestis.
Ego vero parvum Aethiopem video, bobus sese
objicientem. Inde flexis genibus, orat supplex Deum,
ut hostis insidias avertat. Ejus preces malignas ille
ferre non sustinens, ocius non sine teterrimo fetore
recedit. Mox amotis bobus, qui aliis adjuncti erant,
columnae sine difficultate ulla ad locum destinatum
pertrahuntur.
7.
Neque illud ob confirmandos Rhegiensium animos

ommittendum putavimus, quod cum beatissimus
antistes ad basilicam ab ipso constructam sacras reliquias
summo cum honore psallendo adduceret, ubi
ad urbis portam ventum est, ab improviso versus ille
ordine occurrit: Haec porta Domini, justi intrabunt in
eam. Unde procul dubio colligi potest, ejus precibus
urbem illam adeo esse munitam, ut sicut hactenus,
Christo propitio nullos hostium incursus longo temporum
intervallo pertulit, ita deinceps quoque Deo
favente minime perpessura sit. Facile enim eximius
ille pastor, quem vivere testantur facta ejus, post
decessum suum apud Deum obtinere potuit, ut urbs
illa in qua ipse fuisset antistes, praeclaris meritis suis
perpetuis temporibus munita sit virtute corporis sui
in templo sacratissimo, quod condidit, coruscante

multis beneficiis, quae illic omnibus praestantur.
8.
Cum aliquando in eadem basilica vir sanctus
instantia pastorali vigilias celebraret, Ansani Diaconi
Rhegiensis nepos, id est fratris ejus filius, quem
parvulum parentes e vita abeuntes reliquerant, et
ipse nutriendum susceperat, magisque quam si suus
esset filius, diligebat, cum in muro urbis illius cum
pueris luderet, e muro prolapsus, cervicibus fractis,
exspiravit. Ejus rei nuntio valde consternatus Ansanus,
accurrit celeriter, raptumque pueri cadaver
operuit vestimentis, et ad beatum Antistitem clam deportavit,
interim secum tractans, quemadmodum
illum publice ad pedes ejus deponeret, et ut vitam
ei restitueret, supplex obsecraret. Sed quia noverat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.