PL 80, col. 733

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

simus, cognoscamus nosmetipsos quia prope
nihilum sumus. [(Moral. IV, 32, n. 65, 67.)] Maxima
virtus est ad illud cui nihil venit, nihil praeterit,
gaudium aeternitatis anhelare. Quod nimirum Veritas
semper esse suum, ut nobis utcunque infunderet,
Mose mediante, ut supradictum est, insinuat dicens: Ego sum qui sum, et haec dices filiis Israel:
Qui est misit me ad vos
[(Exod. III, 14)]
. Cum Dei incommutabilem
situm aeternitatis Psalmista aspiceret,
dixit: Tu idem ipse es, et anni tui non deficient [(Psal. X, 28)]
.
Hunc electorum locum esse denuntiat,
dicens: Filii servorum tuorum inhabitabunt
ibi [(Ibid. 29)]
. Deus summus, aeternus atque incommutabilis,
qui sine situ omnia continet, nobis ad se
venientibus locus non localis manet. Quem locum

dum pertingimus, etiam ipsa in hac vita mentis nostrae
tranquillitas, quanta fuerit perturbatio videmus.
Quia etsi jam justi in pravorum comparatione quieti
sunt, in aestimatione tamen quietis intimae omnimodo
quieti non sunt.
CAPUT II. De immensitate vel omnipotentia Dei.
[(Lib. II in Ezech., homil. 5, n. 10, 11.)] Omnipotens
Deus in semetipso habet sine mutatione mutabilia
disponere; sine diversitate sui diversa agere;
sine cogitationum vicissitudine dissimilia formare.
Longe ergo dissimiliter operatur dissimilia nunquam
sibi dissimilis Deus, qui et ubique est, et ubique
totus est. Scriptum est: Coelum mihi sedes est, terra
autem scabellum pedum meorum [(Isai. LXVI, 1)]
. Rursumque

scriptum est: Coelum metitur palmo, et terram
pugillo concludit [(Isai. XL, 12)]
. Ex qua re considerare
necesse est, quia is qui coelo velut sedi praesidet,
et super et intus est. Et qui coelum palmo et
terram pugillo concludit, exterius, superius et inferius
est. Ut indicaret omnipotens Deus interiorem
se esse et superiorem omnibus, coelum sibi sedem
esse perhibuit. Ut ergo se ostenderet omnia circumdare,
coelum metiri palmo, et terram se asserit
pugillo concludere. [(Aug. in Specul., c. 23.)] Deus
omnipotens ipse est interior et exterior, ipse inferior
et superior: regendo superior, portando inferior;
replendo interior, circumdando exterior.
Sicque est intus ut extra sit, sic circumdat ut penetret;
sic praesidet ut portet, sic portat ut praesideat.

Intelligamus omnipotentem Deum intra omnia, sed
non inclusum; extra omnia, sed non exclusum.
Ideo interiorem ut omnia contineat, ideo exteriorem
ut immensitate sua omnia concludat. Per id ergo quod
exterior est, ostenditur esse creator; per id vero
quod interior, gubernare omnia demonstratur. Ac
ne ea quae creata sunt sine Deo essent, Deus est intra
omnia: verum ne extra Deum esset, Deus exterior
est, ut omnia concludantur ab eo. Non ideo
coelum et terram implet Deus, ut contineant eum,
sed ut ipsa potius contineantur ab eo. Nec particulatim
Deus implet omnia; sed cum sit unus, ubique
tamen est totus. [(Apud Isidor., lib. I Sent., c. 2.)]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.