PL 80, col. 741

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

judicium semper intuetur. Quasi redit Deus ad bonorum
memoriam, quam tamen nunquam deseruit,
et quasi nequaquam malos respicit, quorum facta
considerat, sed super haec damnationis judicium in
ultimis servat. [(Lib. V, Mor., c. 18, n. 37.)] Nos cum
irascimur, flatu furoris inflamur. Ut ergo vindictam
cogitans Dominus demonstretur, flare irascendo dicitur.
Non quo ipse in natura sua mutabilitatis vicissitudinem
recipiat, sed quo post longam patientiam,
quando vindictam peccatoris exsequitur, is
qui in semetipso tranquillus est pereuntibus turbulentus
videtur. Mens reproba, quia adversum suis
actibus judicem conspicit, quasi commotus ei ostenditur,
quia in conspectu illius reatu suo ipsa turbatur.
Nostro usu Deus zelare dicitur vel dolere;

horum quippe motuum apud Deum turbatio nulla
est, apud quem tranquillitas aeterna est. Tam clementer
Deus consulit humanae infirmitati, ut quia
eum sicut est non possumus agnoscere, nostrae locutionis
more se ipsum nobis insinuat. Unde et
membrorum nostrorum qualitatem habere scribitur,
et passionum indigna digna dici de se voluit, quatenus
ad sua per nostra nos attraheret, et cum condescenderet
nobis, consurgeremus ei. Multis modis
Deus ad significandum se hominibus de inferioribus
rebus species ad se trahit, quem revera juxta propriam
substantiam invisibilem esse et incorporeum
constat.
CAPUT XI. De mirabilibus Dei.
[(Moral. VI, 15, n. 18.)] Omnipotentis Dei mirabilia
quis hominum perscrutari sufficiat, quod cuncta
ex nihilo creavit, quod ipsa mundi fabrica mira potentiae
virtute disposita est, et super aera coelum
suspenditur, et super abyssum terra libratur; quod
ex rebus invisibilibus omnis haec universitas ac visibilibus
existit, quod Deus aeternus hominem fecit,
ut ita dixerim, in brevi colligens mundum alterum,
sed rationalem; quod hunc ex anima et carne constituens
investigabili virtutis dispositione permiscuit
spiritum et lutum? Ex mirabili creatura Dei aliud
novimus, aliud sumus; sed tamen mirari negligimus,
quia ea quae incomprehensibili indagatione
mira sunt humanis oculis, viluerunt. Unde fit ut si

mortuus homo suscitetur, in admirationem omnes
exsiliant; et quotidie homo qui non erat nascitur, et
nemo miratur: dum procul dubio omnibus constet
quia plus sit creari quod non erat quam reparari
quod erat. Quia arida Aaron virga floruit, cuncti
mirati sunt; quotidie ex arente terra arbor producitur,
virtusque pulveris in lignum vertitur, et nemo
miratur. Quia quinque sunt panibus quinque millia
homines satiati, crevisse escas in dentibus cuncti
mirati sunt: quotidie sparsa grana seminum, plenitudine
multiplicantur spicarum, et nemo miratur.
Aquam semel in vinum permutatam videntes cuncti
mirati sunt, quotidie humor terrae in radicem vitis
attractus, per botrum in vinum vertitur, et nemo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.