PL 80, col. 747

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent?
Quae ergo esse pax in sublimibus potest,
si inter ipsos quoque angelicos spiritus praeliandi
certamen agitur, qui semper conspectui Veritatis
assistunt? Certa angelorum ministeria dispensandis
singulis quibusque gentibus sunt praelata. Et cum
subjectorum mores adversum se vicissim praepositorum
spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt
spiritus contra se venire referuntur. Angelus qui
Danieli loquebatur, captivis Israelitici populi in Perside
constitutis praelatus agnoscitur. Michael autem
eorum qui ex eadem plebe in Judaeae terra remanserant
praepositus invenitur. Unde ab hoc eodem angelo
paulo post Danieli dicitur: Nemo est adjutor
meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester
[(Ibid. 21)] .
De quo et hoc quod praemisimus dicit: Et ecce Michael unus de principibus primis venit in
adjutorium mihi
[(Ibid 13)]
. Qui dum nequaquam
simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte
ei populo praelatus agnoscitur qui captivus in alia
parte tenebatur. Quid est angelum dicere: Ego veni
propter sermones tuos; princeps autem regni Persarum
restitit mihi [(Ibid. 13)]
, nisi sua subditis opera nuntiare?
Ac si aperte dicat: Precum quidem tuarum
merita exigunt ut Israeliticus populus a jugo suae
captivitatis exuatur; sed est adhuc quod in eodem
populo Persarum dominio purgari debeat: unde
ereptioni illius Persarum princeps mihi jure contradicat,
quamvis preces tuas eorum lacrymae qui in
Judaea relicti sunt adjuvent. Angelus qui loquebatur

Danieli dixit: Michael princeps vester venit in adjutorium
mihi. Cumque ut adversum Persarum principem
praelietur egreditur, Graecorum sibi princeps
adveniens apparet. Qua ex re innuitur quod adversum
Graecos aliquid Judaea commiserat, quorum
profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae
preces angelus exaudit, sed Persarum princeps resistit;
quia etsi jam vita justi deprecantis ereptionem
populi exigit, ejusdem tamen populi adhuc vita contradicit;
ut quia necdum plene hi qui in captivitatem
fuerant ducti purgati sunt, jure eis adhuc Persae
dominentur. Michael adjuvat, sed Graecorum princeps
ad praelium venit; quia mereri quidem veniam
tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis
eorum beneficio hoc quoque quod in Graecos

deliquerant obviabat. Recte dicitur quod contra se
angeli veniunt, quia subjectarum sibi gentium vicissim
merita contradicunt. Nam sublimes spiritus
eisdem gentibus principantes nequaquam pro injuste
agentibus decertant, sed eorum facta juste judicantes
examinant. Cum uniuscujusque gentis vel culpa vel
justitia ad supernae curiae consilium ducitur, ejusdem
gentis praepositus vel obtinuisse in certamine, vel non
obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una
victoria est sui super se opificis voluntas summa,
quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent
nunquam volunt.
CAPUT XV. Quia matum nullius sit substantiae, sed a diabolo primum inventum est.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.