PL 80, col. 756

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

postquam deliquit, in quodam se quasi lubrico
temporalitatis posuit. Et quia cibum comedit vetitum,
status sui protinus invenit defectum. Temporum
mutabilitatem non solum exterius, sed interius
quoque homo patitur, dum ad meliora exsurgere
opera conatur. Mens etenim mutabilitatis suae pondere
ad aliud semper impellitur quam est; et nisi
in statu suo arcta custodiae disciplina teneatur,
semper inferiora delabitur. Quae enim semper
stantem deseruit, statum, quem habebat amisit. [(Moral. IV, c. 1, n. 4.)]
Omne etenim tempus hoc
nostrae mortalitatis quandiu nos in hac nostrae mutabilitatis
corruptione retinet, aeternitatis nobis incommutabilitas
non apparet. Qui igitur diem jam
aeternitatis videt, aegre diem suae mortalitatis sustinet.

Scriptum est in libro beati Job: Pereat dies,
in qua natus sum [(Job. III, 3)]
. In die quippe justitiae
homo est conditus, sed jam in tempore culpae natus.
Adam enim conditus, sed Cain primus natus est.
Quid est ergo diei nativitatis maledicere, nisi aperte
dicere: Dies mutabilitatis pereat, et lumen aeternitatis
erumpat [(Num. 5)] ? Hoc tempus nostrae mutabilitatis
non quandoque ita periturum, id est, transiturum
est, ut male sit, sed ut penitus non sit, angelo
in sacro eloquio attestante, qui ait: Per viventem
in saecula, quia tempus jam non erit [(Apoc. X, 6)]
. Nam
etsi Propheta dicit: Erit tempus eorum in aeternum [(Ps. LXXX, 16)]
;
quia per momenta tempus deficit,
nomine temporis eorum defectum vocavit, ostendens
quod sine omnimodo defectu deficiunt hi qui a

visionis intimae consolatione separantur. [(Moral.
lib. XXV, c. 3, n. 4.)] Nos quippe, quia de propagine
primi hominis nascimur, radicis amaritudinem
quasi in virgulto retinemus. Nam quia ex illo originem
ducimus, ejus cursum nascendo sortimur, ut
eo ipso momento quotidiano quo vivimus incessanter
a vita transeamus, et vivendi nobis spatium
unde crescere creditur, inde decrescat. Dum infantia
ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia
ad juventutem, senectus transit ad mortem
in cursu vitae praesentis, ipsis suis augmentis ad
detrimentum miser homo compellitur, et inde semper
deficit unde se proficere in spatium vitae credit.
CAPUT XXVI. De discordia angelorum sanctorum atque hominum sub praevaricatione constitutorum.

[(Lib. I in Ev., homil. 8, n. 2.)] Priusquam Redemptor
noster per carnem nasceretur, discordiam
cum angelis habuimus, a quorum claritate atque
munditia per primae culpae meritum, per quotidiana
delicta, longe distabamus. Quia ergo peccando extranei
eramus a Deo, extraneos nos a suo consortio
deputabant Angeli cives Dei. Sed quia nos cognovimus
Regem nostrum, recognoverunt nos Angeli
cives suos. Quia coeli Rex terram nostrae carnis assumpsit,
infirmitatem nostram angelica celsitudo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.