PL 83, col. 1093

De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

22. Proba, uxor Adelphii proconsulis, femina, idcirco
inter viros ecclesiasticos posita sola, pro eo
quod in laude Christi versata est, componens centonem
de Christo, Virgilianis coaptatum versiculis.
Cujus quidem non miramur studium, sed laudamus
ingenium. Quod tamen opusculum inter apocryphas
Scripturas inseritur.
150
CAPUT XIX.
23. Joannes, sanctissimus Constantinopolitanae sedis
episcopus, cognomento Chrysostomus; cujus oratio,
et plurimam cordis compunctionem, et magnam suaviloquentiam
tribuit, condidit Graeco eloquio multa et
praeclara opuscula. E quibus utitur Latinitas, duobus
ejus de lapsis libellis, scriptis ad quemdam Theodorum,

lamentis et exhortationibus plenis, utpote
illum a bona conversatione dejectum. Et quia monachi
vitam cum eo in uno eodemque monasterio
exercuerat, ideo conversationis ibi factae eum in libris
ipsis admonuit, provocans eum ad propositum, atque
ostendens, nulli peccatori, vel impio, si ad poenitentiam
redeat, desperandum.
24. Legimus ejusdem et librum alium, cujus praenotatio,
est Neminem posse laedi ab alio, nisi a semetipsa.
Ad personam quoque cujusdam nobilissimae matronae
Gregoriae reperitur opus ejus insigne de conversatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.