PL 83, col. 1096

De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis sit,
vel fistula nec aqua omnino vicina, fons ex sese repletur;
paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium 153 nullum sit, ut venerat aqua, ex sese discedit.
Claruit
sub Theodosio Juniore, Arcadii imperatoris filio.
CAPUT XXV.
31. Julianus quidam, Gallus, cognomento Pomerius.
Hic octo libros de animae Natura in dialogi morem
conscripsit. Horum primus continet quid sit
anima, vel qualiter credatur ad Dei imaginem facta.
In secundo loquitur utrum anima corporea, an incorporea
sit. In tertio disserit primo homini unde
anima sit facta. In quarto utrum nova anima sine
peccato fiat, an peccatum primi hominis ex illo propagata
originaliter trahat.
32. In quinto describit quae sit facultas animae.
In sexto eloquitur unde sit illa discordia qua carni
spiritus, vel caro spiritui adversatur. In septimo
autem scribit de differentia vitarum et mortium, vel
resurrectione carnis et animae, sive de morte carnis,
ac de ejus resurrectione. In octavo loquitur
de his quae in fine mundi futura sunt, vel de
quaestionibus quae solent de resurrectione proponi,
sive de finibus bonorum atque malorum.
33.
Hic tamen, in secundo ejusdem operis libro, Tertulliani
erroribus consentiens, animam corpoream esse
dixit, quibusdam hoc fallacibus argumentis astruere
contendens. Edidit etiam unum libellum de Virginibus
instituendis, alios quoque tres de futurae vitae
contemplatione, vel actuali conversatione, necnon de

vitiis atque virtutibus.
CAPUT XXVI.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.