PL 83, col. 461
De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
corporis parvulum factum, de quo David
ait: Minuisti eum paulo minus ab angelis, quia, dum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est
esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam
servi accipiens
[(Philipp. II, 6)]
. 15 Ad quem
dum Pater in Psalmis de illa aeterna nativitate diceret: Ex utero ante Luciferum genui te
[(Psal. CIX,
3)]
, rursum futuram ejus in carne nativitatem ostendens,
subjecit, dicens: Et quasi de vulva orietur tibi
ros adolescentiae tuae.
4. Hanc incorporationem Filii Dei et Spiritus
sanctus in Psalmis ita praenuntiavit, dicens: Ad
Sion autem dicetur, vir et vir natus est in ea, et ipse
fundavit eam Excelsus. Ecce qui nascitur in Sion, et
qui in ipsa civitate factus est humillimus, ipse est
qui fundavit eam Excelsus; et quia idem est Dominus,
sequitur: Dominus numeravit, scribens populis,
iste natus est ibi. Quis est iste? vir scilicet, et excelsus,
et Dominus. Vir, quia homo factus est. Excelsus,
quia eum supra se coeli et angeli suscipiunt.
Dominus, quia cunctae coeli terraeque creaturae illi
deserviunt.
5.
Verum quoties inimici Christi omnem hanc
prophetiam nativitatis ejus audiunt, conclusi, dum
non habeant quod proponant, argumentantur, dicentes
necdum venisse Christum, de quo haec omnia
ora prophetarum praesaga cecinerunt. Quaeramus
ergo tempus nativitatis Christi, utrum jam advenerit,
an venturus adhuc exspectetur? In Daniele igitur
tempus adventus ejus certissime ostenditur, et
anni numerantur, et manifesta signa ejus pronuntiantur,
et post adventum ejus et mortem futura
Judaeorum excidia ibi certissime manifestantur.
6. Sic enim ait ad eum angelus: Daniel, adverte
sermonem, et intellige visionem. Septuaginta hebdomadae
abbreviatae sunt super populum tuum, et super
urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et
finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur
justitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, 16
et ungatur sanctus sanctorum [(Dan. IX, 23)]
.
Quae scilicet septuaginta hebdomadae si a tempore
Danielis enumerentur, procul dubio Sanctus sanctorum
Dominus Jesus Christus olim venisse cognoscitur.
7.
Hebdomada namque in sacris eloquiis septem
annis terminatur, dicente Domino ad Moysen: Numerabis
tibi septem hebdomadas annorum [(Levit. XXV,
8)]
, id est septies septem, qui simul faciunt annos
quadraginta novem. Similiter septies septuaginta