PL 83, col. 463

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

1. Prima enim appellatio nominis Jesu invenitur
in figura Domini nostri Jesu Christi antea praedicata.
Nam Auses quidam, qui Nave filius nominabatur, a
Moyse Jesus cognominatur [(Num. XIII, 17)] . Hic post
obitum Moysi dux effectus principatum obtinuit, et
terram promissionis haereditate distribuit. Mutatio
nominis quid significabat, nisi quia defuncto Moyse,
id est, defuncta lege, et legali praecepto cessante,
dux nobis Dominus Jesus Christus erat futurus, qui
nos per Jordanis fluenta, id est, per gratiam baptismi
sanctificatos, et omnibus vitiorum generibus
expulsis, vel angelorum malorum hostibus effugatis,
perduceret ad terram coelestis 18 repromissionis,

melle, et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem,
qua nihil dulcius?
2. Ideo enim vir ille hujus sacramenti imaginem
suscepit, ut Jesus nominaretur, ad significandum
illum verum Jesum, de quo in Psalmis scriptum est: Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari [(Psal. CXLIX, 4)]
,
id est, Jesu patri nostro. Ubi ostenditur
Dominum et Deum esse Jesum, de quo et alibi
in Psalmis: Quia placet sibi Dominus in populo suo,
et exaltabit mansuetos in Jesu. Haec enim in Hebraeo
sic habentur. De quo apertius Habacuc intonat dicens: Ego gaudebo in Domino, et exsultabo in Deo
Jesu meo
[(Habac. III, 18)]
.
CAPUT VII. Christus ex semine Abrahae secundum carnem fuit.

1. Quod autem ex semine Abrahae futurus esset
Dominus Jesus Christus, Genesis ostendit, dicente
Abraham ad puerum suum: Pone manum tuam sub

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.