PL 83, col. 465

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

Nec attendunt, mente caecati, simulationis suae
mendacium detegi, quia jam sicut nullum templum,
nullum altare, nullum sacrificium, ita nullus rex,
nullus sacerdos remansit Judaeis; neque enim mendax
esse potest Osee propheta, qui dicit: Sedebunt
filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine
altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus [(Ose. III,
4)]
. Quae omnia quis non videat nunc in ipsis esse
completa?
CAPUT IX. Quia de stirpe David natus est Christus.
1. Ecce ex qua tribu nasciturus est Christus docemur.
Ex David autem stirpe secundum carnem futurus
esse per Spiritum sanctum ita praenuntiatus
est in Psalmis: Juravit Dominus David veritatem,

et non frustrabitur eum, de fructu ventris tui ponam
super sedem tuam [(Psal. CXXXI, 11)]
. Et iterum: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen
ejus in aeternum manebit, et thronus ejus, sicut sol in
conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et
testis in coelo fidelis
[(Psal. LXXXVIII, 36 seq.)]
.
2.
Item in libro Paralipomenon: Et factum est
verbum Domini ad Nathan, dicens: Vade, et dic servo
meo David: Haec dicit Dominus: Annuntio tibi quod
aedificaturus sit domum tibi Dominus, cumque impleveris
dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen
tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam
regnum ejus, ipse aedificabit mihi domum, et firmabo
solium ejus usque in aeternum. Ego ero ei in patrem,
et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non

auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit, et
statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in
sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum [(II Reg. VII, 4; I Paral. XVII, 3)]
. 21
3.
Haec omnia quisquis in Salomone putat fuisse
impleta, multum errare videtur. Nam qualiter in
Salomone intelligendum est, quod dictum est: Postquam
dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum
post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum illius?
Nunquid de illo Salomone creditur prophetatum?
Minime. Ille enim patre suo vivente coepit regnare.
Nam hic dicitur quia cum completi fuerint dies vitae tuae,
et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum.
Ex quo intelligitur alius esse promissus, qui non ante
mortem David, sed post mortem ejus pronuntiatus

fuerat suscitandus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.