PL 83, col. 467

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

9. In cujus ovili pardus cum haedo accubat
permisti scilicet subdoli cum simplicibus, ibi etiam
vitulus de circumcisione, leo de saeculi potestate, ovis
de populari ordine, simul morantur, quia in fide communis
est conditio omnium. Puer autem parvulus
minans eos ille est utique, qui se humiliavit pro
nobis, ut parvulus. Bos autem et leo ibi comedent
paleas, quia principes cum subjectis plebibus communem
habent doctrinam.
10. Delectatur quoque infans ab ubere super foramina
aspidis, dum gentes, quae solebant venena aliquando
praedicare, conversi etiam parvuli Christi
fidem delectantur audire. Caverna autem reguli corda
sunt infidelium, in quibus ille serpens tortuosus
requiescebat, quem ablactatus comprehensum exinde

captivum traxit, ut in monte sancto ejus, quod est
Ecclesia, non noceret.
11. Adhuc idem Isaias de Christo, quia ex semine
David nasciturus esset secundum carnem, sic in consequentibus
dicit: In die illa radix Jesse, qui stat in
signum populorum, ipsum gentes 23 deprecabuntur, et
erit sepulcrum ejus gloriosum [(Isai. XI, 10)]
. In signum
populorum stat radix Jesse, quando Christus signaculum
crucis exprimit in frontibus eorum. Ipsum
gentes deprecabuntur, quod jam hoc totum cernitur
fuisse completum. Sepulcrum autem ejus in tantum
est gloriosum, ut excepto quod redempti per mortem
ejus gloriam ei exhibemus, etiam locus ipse coruscans
miraculis, gloriae suae causa ad se omnem
contrahat mundum.
12. Hic locus in Hebraeo sic habet: Et erit requies
ejus gloriosa. Utique quia moriens caro ejus
non vidit corruptionem secundum Psalmi sententiam: Quia non derelinques animam meam in inferno,
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem
[(Psal. XV,
10)]
. Jam vero quia ore prophetico de Moab nascenti
Christo perhibetur testimonium, idem Isaias testatur: Ponam enim super his qui fugerint de Moab leonem,
et reliquis terrae. Emitte agnum, Domine, dominatorem
terrae de petra deserti ad montem filiae Sion [(Isai. XV, 9; XVI, 1)]
.
13. De hac enim gente Moabitarum egressus est
Agnus immaculatus, qui tollit peccata mundi, qui
dominatur in orbem terrarum. Petra autem deserti
Ruth significat, quae, destituta morte mariti, de Booz

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.