PL 83, col. 471
De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
Sicque postquam locum originis ejus praedixit,
deinde regnum ejus futurum in toto orbe subjecit,
dicens: Stabit, et videbit, et pascet gregem suum in
virtute Domini, et in honore nominis Dei sui erunt,
quoniam nunc magnificatur usque ad terminos terrae,
et erit iste pax.
3. De hoc loco nativitatis Christi et Habacuc propheta
sic ait: Deus ab Africo veniet. Bethlehem enim
regio, ubi natus est Christus, de Jerusalem ad meridianam
respicit plagam. Merito ergo ab Africo venisse
scribitur, quia a Bethlehem venturus esse praevidebatur.
CAPUT XII. Stellae indicio Christi nativitas monstratur.
1. Quia stellae indicio nativitas ejus claruit, in
Numeris divinus ille 28 Balaam sic cecinit, dicens: Orietur stella ex Jacob, consurget homo de Israel.
Magi
enim ab Orientis partibus venientes, primi Christi
nativitatem stella indice nuntiaverunt, scilicet, ut
quem olim princeps artis eorum praedixerat, illi inspecto
sidere demonstrarent.
CAPUT XIII. Munera magi obtulerunt.
1. Quia ei munera obtulerunt magi, et hoc prophetae
nobis narrant; sic enim Isaias ait: In tempore
illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso,
et dilacerato, a populo terribili, post quem non
fuit alius [(Isai. XVIII, 7)]
. Hoc autem dicit propheta
propter Persarum robustissimam gentem, ad cujus
tunc potentiam nullus populus comparabatur, de
quibus magi venientes, Christo munera detulerunt.
2. Et iterum ipse: Omnes, inquit, de Saba venient,