PL 83, col. 473
De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
venerit, sanctus Isaias sic indicat, dicens: Dicite
filiae Sion: Ecce rex tuus 30 venit tibi justus, et salvator,
pauper, sedens super asinum indomitum [(Isai.
LII, 13)]
. Item apud eumdem ex persona Dei Patris: Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur,
et sublimis erit valde; sicut obstupuerunt super te
multi, sic ingloriosus erit inter viros aspectus ejus, et
forma ejus inter filios hominum.
2. Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt
reges os suum, quia quibus non est annuntiatum
de eo, videbunt, et qui non audierunt, contemplati
sunt. Quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini
cui revelatum est [(Isai. LIII, 1)]
? Et ascendet sicut
virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non
est species ei neque decor, et vidimus eum, et non erat
aspectus, et desideravimus eum despectum, et novissimum
virorum; virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem,
et quasi absconditus vultus ejus, et despectus,
unde nec reputavimus eum.
3. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros
ipse portavit, et nos putavimus eum quasi leprosum,
et percussum a Deo, et humiliatum, ipse autem
humiliatus est propter iniquitates nostras, et attritus
est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super
eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos, quasi
oves, erravimus.
4. Unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus
posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est,
quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad
occisionem ducetur, et quasi agnus 31 coram tondente
se obmutescet, et non aperuit os suum. De angustia, et
de judicio sublatus est, generationem ejus quis enarrabit?
quia abscissus est de terra viventium, propter scelus
populi mei percussi eum, et dabit impios pro sepultura,
et divites pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit,
neque dolus fuerit in ore ejus, et Dominus voluit
conterere eum in infirmitate; si posuerit pro peccato
animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas
Domini in manu ejus dirigetur.
5.
Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit, et
saturabitur, in scientia sua justificabit ipse justus servos
meos multos, et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo
dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro