PL 83, col. 475
De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum
mansuetis misit me, ut mederer contribulatis
corde, praedicare captivis redemptionem, et caecis
visum [(Isai. LXI, 1; Luc. IV, 18)]
.
2. Haec omnia sanitatum signa in adventu Christi
facta sunt. Statim enim ut natus est, praecedente
stella adoraverunt eum magi, et obtulerunt munera.
Deinde varia adventus ejus repraesentavit miracula.
Caecis, enim, ut Deum cognoscerent, profundae noctis
caligo detergitur. Defunctis redivivae lucis gratia redditur,
ut animae vivificarentur.
3. Surdi, ut auditum fidei susciperent, audire coeperunt.
Claudi, ut ad Deum currerent, incessu alacri
vegetantur. Muti, ut Deum confiterentur, claris vocibus
clamaverunt. Leprosi pro abolendis contagiis
animae lurida membra deposuerunt; effectu enim
majestatis suae multa fecit, quae praetereunda sunt,
dum cuncta legantur.
4. Nam excellentiae suae virtute pendulis gressibus
tumentes aequoris fluctus calcavit, et maris magni
procellas suo imperio mitigavit. 33 Jam vero passionis
ejus obitum etiam elementa tremuerunt, dum
sol fugit, dum tellus concutitur, saxaque sese illidentia
dissolvuntur, siquidem et ipsa mors eum
tenere non potuit.
5. Nam resurgens die tertia, ad sedem paternam
revolavit, ministeriisque angelorum reducitur a
terris ad coelum. Plura quoque, et his similia ejus
omnipotentia facta sunt. Sed dicit incredulus quod et
prophetae miracula multa fecerunt. Verum est; nullus
tamen eorum mortuus resurrexit, et in coelum
ascendit.
CAPUT XVII. In corpore videndus erat.
1. Quia idem Deus in corpore ab hominibus esset
videndus, per Isaiam testatur dicens: Propter hoc
sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego
ipse, qui loquebar, ecce adsum [(Isai. LII, 6)]
. Et
David: Ambulabunt de virtute in virtutem, et videbitur
Deus Deorum in Sion [(Psal LXXXIII, 8)]
. Et iterum: Visi sunt ingressus tui, Deus, ingressus Dei mei regis [(Psal. LXVII, 25)]
:
utique quibus venit in mundum,
et quibus iterum ascendit in coelum, tunc enim manifestatus
est, et revelatus occursus adventus ejus,