PL 83, col. 814
De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
descendenti Deo in monte assistere meruerunt [(Exod. XIX)] .
14. Item hortatur idem apostolus mulieres subditas
esse viris suis [(Coloss. III)] ; nam multae erga simpliciores
viros, divitiis et nobilitate perflatae, Dei sententiae
non recordantur, per quam subjectae sunt
illis. Ait quippe Dominus ad mulierem: Conversio
tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur [(Gen. III,
16)]
. Obediendum est itaque sacrae Scripturae praeceptis,
et serviendum viro quadam servitute libera
et dilectione plena. Etenim non est creatus vir propter
mulierem, sed mulier propter virum; et cum
caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus,
quaecunque uxor non subjicitur viro, hoc est, capiti
suo, ejusdem criminis rea est, cujus et vir, si non
subjicitur Christo capiti suo. 458
15.
Verbum autem Domini blasphematur,
vel contemnitur Dei prima sententia, et pro nihilo
ducitur; vel Christi infamatur Evangelium, dum
contra legem fidemque naturae ea quae Christiana
est, et ex Dei lege subjecta, praeesse viro desiderat,
cum etiam gentiles feminae serviant viris suis communi
lege naturae. Servatur ergo lex naturae, si mulier
Deo simul et marito subjecta est. At contra si
illa viro imperare desiderat, et ordo naturae
corrumpitur, et domus illa misera et perversa vocabitur.
CAPUT XXI. De catechumenis, de exorcismo et sale.
1. Jam nunc rationem sacramentorum, sive ordinem
ad fidem venientium prosequamur. Quorum
gradus primus est catechumenorum, secundus competentium,
tertius baptizatorum. Catechumeni sunt,
qui primum de gentilitate veniunt, habentes voluntatem
credendi in Christum, et quia primum exhortationis
praeceptum est in lege Dei: Audi, Israel,
Dominus Deus tuus, Deus unus est [(Deut. VI)]
, inde est
ut is cui per sacerdotem, quasi per Moysen, Deus
primum loquitur, catechumenus, id est, audiens,
nominetur, scilicet, ut, unum agnoscens Dominum,
relinquat errores varios idolorum.
2. Puto autem et omnes a Joanne in poenitentiam
baptizatos catechumenorum praetulisse figuram. Exorcizantur
autem hi primum, deinde sales accipiunt,
et unguntur. Exorcismus autem sermo increpationis
est contra immundum spiritum in energumenis, sive
catechumenis factus, per quem ab illis diaboli nequissima