PL 83, col. 816
De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
praesagio consecutum est ut nulla illis gens extera,
nulla lingua barbara, inaccessa vel invia videretur,
praeceptum est eis a Domino datum, ad praedicandum
Dei verbum, ad singulas quasque nationes adire [(Matth. XXVIII)] .
2. Discessuri itaque ab invicem, normam prius
sibi futurae praedicationis in commune constituunt,
ne, localiter ab invicem discedentes, diversum aliquid
vel dissonum praedicarent his qui ad fidem
Christi invitabantur. Omnes igitur in uno positi, et
Spiritu sancto repleti, breve sibi praedicationis indicium,
conferendo in unum quod sentiebant componunt,
atque hanc credentibus dandam esse regulam
statuunt.
3.
Symbolum autem hoc multis et justissimis ex
causis appellare voluerunt. Symbolum enim Graece
et indicium dici potest, et collatio, hoc est, quod
plures in unum conferunt. Id enim fecerunt apostoli
in his sermonibus in unum conferendo unusquisque
quod sensit. Indicium autem, vel signum, idcirco
dicitur, quia illo in tempore, sicut Paulus apostolus
dicit, et in Actibus apostolorum refertur [(Act. XV)] ,
multi se simulabant esse apostolos Christi, nominantes
quidem Christum, sed non integris traditionum
lineis nuntiantes. Idcirco igitur istud indicium
posuere, per quod agnosceretur is qui Christum vere
secundum apostolicas regulas praedicaret.
4. Denique et in bellis civilibus hoc observari ferunt,
quoniam et armorum per habitus, et sonus
vocis idem et mos unus est, atque eadem instituta
bellandi; sed ut nequa doli subreptio fiat, 461
symbola discreta unusquisque dux suis militibus
tradit, quae Latine vel signa, vel indicia, nuncupantur,
ut si forte occurrerit quis de quo dubitetur, interrogatus
Symbolum prodat si sit hostis, an socius. Idcirco
autem hoc patres nostri non scribi membranis,
sed retineri cordibus tradiderunt, ut certum esset
neminem hoc ex lectione quae pervenire interdum
etiam ad infideles solet, sed ex apostolorum traditione
didicisse.
5. Discessuri itaque (ut dictum est) ad praedicandum
istud unanimitatis et fidei suae apostoli indicium
posuere. Est autem Symbolum per quod agnoscitur
Deus, quodque proinde credentes accipiunt, ut noverint
qualiter contra diabolum fidei certamina praeparent,
in quo quidem pauca sunt verba, sed omnia
continentur sacramenta. De totis enim Scripturis haec
breviatim collecta sunt ab apostolis, ut quoniam plures
credentium litteras nesciunt, vel qui sciunt per
occupationes saeculi Scripturas legere non possunt,