PL 83, col. 903

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

praetermissis plurimis rationibus, tibi rationabiliter
ac simpliciter respondemus.
2.
Sic nos scimus praeesse Ecclesiae Christi, quatenus
Romano pontifici reverenter, humiliter et devote,
tanquam Dei vicario, prae caeteris Ecclesiae praelatis
specialius nos fateamur debitam in omnibus obedientiam
exhibere. Contra quod quemquam procaciter
venientem, tanquam haereticum, a consortio fidelium
omnino decernimus alienum. Hoc vero non ex electione
proprii arbitrii, sed potius auctoritate Spiritus
sancti habemus firmum, ratumque credimus, et tenemus.
3.
Si vero (quod absit) infidelis sit non manifeste,
in nullo laeditur obedientia nostra, nisi praeceperit
contra fidem. Praeterea pravis praelatis obediendum

in jussionibus bonis Dominus praecipit, ubi dicit: Quod dicunt, facite,
eorum prava opera praecipit evitanda,
cum subjungit: Quod autem faciunt, nolite
facere [(Matth. XXIII, 3)]
. In dubiis etiam praeceptis,
pravis praelatis obediendum est, quandiu eos Ecclesia
toleraverit, nisi ex manifesta praelati infamatione in
praecepto juste possit haeresis suspicio provenire. De
similibus quoque illaqueationibus idem videtur. In
praeceptis manifeste malis nullatenus est obediendum,
etiam bonis praelatis, quia quandoque Deus
occultat majori quod revelat minori.
4. Item nobis insinuare curasti quorumdam Graecorum
objectionem, 568 quod in Nicaena vel Constantinopolitana
synodo sub anathemate prohibitum

legitur in Symbolo, et in illo sancti Athanasii de fide
catholica diminuere vel addere aliquid; atque ideo
quidam ex Graecis Latinos proterve nituntur reprehendere,
quod in professione sanctae fidei Deo corde
et ore decantent: Qui ex Patre Filioque procedit,
cum in praedictis conciliis fuerit positum ex Patre
procedit, et sancta Romana Ecclesia ex Patre Filioque
Spiritum sanctum procedere approbat atque
credit.
5.
Quae supradicta prohibitio, si subtiliter et recte
perspicitur, omnis ambiguitas removetur; cum enim
addere, seu diminuere prohibuit, de re contraria
intellexit, cui sententiae illud Apostoli congruit: Si quis vobis aliud evangelizaverit, praeter id quod accepistis
a nobis, anathema sit
[(Galat. I, 9)]
. Et Joannes

Apostolus ait: Si quis venerit ad vos, aliam doctrinam
afferens, non eum recipiatis, neque ei ave dixeritis [(II Joan. I, 10)]
.
Cum dixit aliam doctrinam, haeresim
praecavendo, absque ambiguitate de doctrinae
contrarietate nobis voluit demonstrare.
6.
Plura quidem alia praedicaverunt apostoli, martyres
et Ecclesiae orthodoxi doctores; sed quia non
contraria, prohibitio apostolica hujusmodi non intelligitur
contraire, eo quod sint ad unum veritatis finem
tendentia. Cum ergo de similibus idem constet esse
judicium, patet procul dubio praedictarum sententiarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.