PL 83, col. 905

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea
[(Eccli.
XIII, 1)]
. Cave igitur, dilectissime fili, ut quia Deus
triumphalibus trophaeis armorum strenuitate prostratis
inimicis te fecit victoriosum, haereticis suasionibus
ignominiose ne victus succumbas; te enim laborante
eos ab errore mortis eruere, ipsi invigilant te in
praecipitium erroris demergere, a quorum confabulatione
vel solatio quemlibet Christicolam, tanquam
a lethifero veneno, sub obtestatione divini judicii
praecipimus abstinere, nisi fuerit in divinis praeceptis
experientia operum probatus, et sacris eruditus
Scripturis.
12.
Testamur igitur coram Deo, monemus, et quidquid
possumus, hortando praecipimus, ut quam citius
eos, zelum Dei legis 570 exercens, nisi catholicam
professi fuerint veritatem, a te repellas, atque dicta

eorum et objectiones nobis scribendo mittere non
moreris. Deo teste fraternitatem dilectionis tuae in
visceribus Jesu Christi amplectimur charius; et singula,
quantum Deus dederit, ad salutem animae et
tui corporis honestatem determinabimus, sacris ea
fulciendo auctoritatibus, ut falsitas veritati cedat, et
Ecclesiae Christi gloria roboretur, et crescat. Memento
communis nostri doctoris Leandri, et ejus fidem
atque doctrinam pro viribus imitare, ut in praesenti
bonis perfrui, et in futuro coelestium bonorum participationem
valeas adipisci. Amen. Ora pro me; donet
Dominus ut animae, corporis, fidei et honoris tibi
servata integritate, merear te videre de caetero, mi
Domine et charissime fili.
EPISTOLA VII. ISIDORI REDEMPTO ARCHIDIACONO.

Dilecto filio in Christo Redempto archidiacono
Isidorus.
1. Multis non modo ecclesiasticis, verum etiam
hujus perituri regni praepeditus negotiis, prout optamus,
tuae charitatis quaestionibus ad praesens satisfacere
non valemus. Verum, quia, impellente charitate,
omnibus sumus debitores, ex parte qua valeo pareo
dilectioni tuae, ad inquisita compendiose respondere
paratus. Innotuisti quippe nobis, in animo tibi versari
scrupulum, eo quod orientalis Christi Ecclesia
ex fermentato pane, occidentalis ex azymo sacratissimi
corporis sacramentum conficere consuevit; et
quia ipsi Orientales Latinos super hoc reprehendere

non verentur, illud etiam animo tuo insedit, quod
illi sericos pannos, nos autem lineos, quos corporalia
dicimus, ad ornamenta tanti sacrificii exhibemus.
2.
Scias itaque eorum jam dictis consuetudinibus
minime nos opponere reprehensionis obstaculum,
quandiu eas Romana Ecclesia duxerit tolerandas,
maxime cum non sint de essentia, sive substantia
sacramenti. De substantia sacramenti sunt verba Dei
a sacerdote in sacro prolata ministerio, scilicet, Hoc
est corpus meum, panisque frumenti et vinum, cui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.