PL 83, col. 907
Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
lignea, vel fictilia, sed magis ex metallo erant. Dominus
etiam quaeque de melioribus sibi offerri praecepit,
et tabernaculum testimonii cum maxima diligentia
auri et argenti mira pulchritudine adornare.
De Salomonico templo quid? Re vera idem. Quod si
caeremonialia illa, quae umbra erant veritatis futurae,
quibus pecudum carnes immolabantur, vel sanguis,
tanto voluit Deus decore perfrui, quanto magis sacrum
altare, sanctumque vas, in quo ipsa veritas,
scilicet unigenitus Deus, quotidie Deo Patri offertur,
quanto honore, reverentia, gloria et decore debent
studio et diligentia adornari!
7.
Liquide patet tam inaestimabile sacrificium in
vase luteo, vel ligneo, nisi necessitate urgente, vel
cogente inopia, offerre turpe ac vile, praesumptuosum
esse et temerarium, quod potest justo examine
reprobari. Sed forsan objicis pannum sericum pretiosiorem
esse lineo, et idcirco magis divinis usibus
aptum. Ad quod nos in utroque Testamento dicimus
candorem vestium maxime approbari, eo quod
in eo mentis sinceritas requiratur, quam constat
inter caeteras virtutes Deo esse gratiosiorem, ad
quam pervenire cupienti charitati vestrae, ut pateat
clarius, sacrae Scripturae testimoniis ostendamus.
8.
Dicit enim, omni tempore sint vestimenta tua
candida, et Domini sacerdotes Ephod lineo excellentiae
causa erant superinduti. Evangelium etiam in
transfiguratione Dominica, quod apparuerint vestimenta
Domini tanquam nix, evidenter testatur; et
in Apocalypsi, qui in conspectu Agni stabant, et qui
sequuntur ipsum quocunque ierit, stolis albis perhibentur
amicti, et quam plurima alia. Quis inter
pannos mundus ut lineus, cui ex ablutione frequenti
candor augetur, cum in sericis magis ex eadem offuscari
videatur? Mentis autem munditiam nullatenus
esse intelligas ubi infidelitas viget · non enim est
conventio Christi ad Belial.
9.
De incongruitate vero grammaticae locutionis,
quae in Veteri Testamento reputatur, vel Novo, respondemus,
verba coelestis 573 oraculi non subjacent
Prisciani regulis, vel Donati, et quamvis sit
analogia scienda, usus prae omnibus aemulandus
est. Dummodo sententia a veritate non discrepet, et
a sanctorum Patrum vestigiis nullatenus recedendum.
Lucide habes, fili charissime, in quam partem
tui animi intellectum debeas inclinare, atque tui
cordis scrupulum super hoc omnino deponere. Diligenter
per omnia inspice, et reperies, sanctae Romanae
Ecclesiae consuetudines a divinis auctoritatibus
in nullo aliquatenus deviare. Pro me ad Dominum
orare, quaeso digneris.
EPISTOLA VIII. ISIDORI EUGENIO EPISCOPO.