PL 86, col. 51

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

Hoc excitatus lucifer
Solvit polum caligine;
Hoc omnis errorum chorus
Viam nocendi deserit.
Hoc nauta vires colligit
Pontique mitescunt freta:
Hoc ipsa petra Ecclesiae
Canente, culpam diluit.
Surgamus, ergo strenue,
Gallus jacentes excitat,
Et somnolentos increpat,
Gallus negantes arguit.
Gallo canente spes redit,
Aegris salus refunditur.
Mucro latronis conditur,
Lapsis fides revertitur.
Jesu labentes respice,
Et nos videndo corrige:
Si respicis, lapsi stabunt,
Fletuque culpa solvitur.
Tu lux, refulge sensibus,
Mentisque somnum discute:
Te nostra vox primum sonet,
Et ore psallamus tibi.
Gloria Patri ingenito,
Gloria Unigenito,
Una cum Sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
R\. Amen.
Oratio. Aeternum te auctorem, et Conditorem rerumque
omnium Dominum omnis lingua confitetur,
et credit: tu enim in principio omnia fecisti: tu
ipsa petra Ecclesiae, in qua culpas nostras deflentes
diluimus: tu enim in principio labentes respice, et
videndo nos corrige; ut nostra vox tibi semper insonet
in atriis tuis, et resolvere mereamur tibi.
Propter clementiam tuam petimus, ineffabilis Deus,
ut super nos vigilet custodia tua semper angelica:
et venientes ad lucem cum exultatione a tuo lumine
in aeternum numquam discedamus: et electis tuis in
aeterna gaudia perfrui mereamur. R\. Amen.
Per misericordiam tuam.
Antiphona. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant
me? tu autem, Domine, susceptor meus es.
Psalmus
III.
Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et
a peccato meo munda me. Psalmus L.
Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et
a peccato meo munda me, Domine.
Antiphona. In te confidit anima mea: libera me,
Domine. Psalmus LVI.
Antiphona. In te confidit anima mea: libera me,
Domine.
Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes in te
redimendo suscipis, et exaltando glorificas; plebem
tuam ab injustitiae et peccatorum vinculis libera:
veritatis et sapientiae tuae munere corda eorum locupleta;
mentesque sanctifica: ut, sicut in coelo cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.