PL 86, col. 54
Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne
Ipsi in zelum concitaverunt me * et non in Deum,
In ira concitaverunt me * in idolis suis:
Et ego in ira concitabo eos, et non in gentem, * in
gentem insensatam irritabo eos.
Quia ignis exarsit in ira mea, * et exardescit usque
ad inferos deorsum:
Comedet terra nascentias agrorum, * et inflammant
fundamenta montium.
Congeram in illis mala, * et sagittas meas consummabo in eis.
Tabescent fame, et esca avium erunt, * et tensio
dorsus insanabilis eis;
Dentes bestiarum immittam in eis, * cum furore
trahentium super terram.
A foris interficiet natos eorum gladius, et in promptuariis
timor,
Juvenis cum virgine, * lactans cum stabilito sene.
Dixi: Disperdam illos: * privabo autem ex omnibus
memoriam eorum.
Nisi propter iram inimicorum suorum, * ut non sint
longo tempore super terram: ut non consentiant adversarii,
et dicant: Manus nostra excelsa est, et non
Deus, fecit haec omnia.
Quia natio perditi consilii est, * et non est in eis
disciplina,
Et non cogitaverunt intelligere; * haec percipient
in futuro tempore.
Quemadmodum persequitur unus mille, * et duo
commovebunt dena millia;
Nisi quia Dominus subdidit eos, et tradidit eos? *
quia non est Deus noster sicut dii illorum: inimici
autem nostri insensati.
Ex vinea enim Sodomorum, vitis eorum, * et propago
eorum ex Gomorra:
Uva eorum uva fellis, * botrus amaritudinis ipsis.
Ira draconum vinum eorum, * et furor aspidum
insanabilis.
Nonne haec congregata sunt apud me, * et signata
in thesauris meis?
In diem judicii reddam in tempore, * cum titubaverit
pes eorum:
Quia prope est dies perditionis eorum, * et advenient
parata illis.
Quia judicabit Dominus populum suum, * et in servis
suis consolabitur:
Vidit enim eos fatigatos, * et defectos in obductione,
et dissolutos.
Et dixit: Ubi sunt dii tui, Israel, * in quibus confidebas
in ipsis?
De quorum adipe sacrificiorum edebatis, * et bibebatis
vinum libationum eorum:
Exurgant nunc et adjuvent vos, * et fiant vobis protectores.
Videte, quoniam ego sum Dominus, * et non est
alius praeter me.
Ego occidam, et vivere faciam: * percutiam, et
ego sanabo, et non est qui eripiat de manibus meis.
Quia tollam in caelum manum meam, et jurabo per
dexteram meam, et dicam: * Vivo ego in aeternum.