PL 86, col. 67

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

Antiphona 2. Confortamini, pusillanimes: confortamini,
et nolite timere: ecce Deus vester ultionem
adducit retributionis. P. Deus ipse veniet, et salvos
nos faciet. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate
Deo in voce exultationis. P. Ecce Deus vester.
V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Deus
ipse.
Oratio. Super montem Adventus tui gaudia evangelizantes
ascendimus, dum in altitudine tua, Christe,
Dei Filius, fundati; ea, quae de te vera sunt,
credimus et fatemur. Oremus ergo, ut, qui ad faciendum
judicium es venturus, nos expies a criminibus
nostris. Amen.
Per misericordiam, etc.
Antiphona 3. Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam.
P.
Antequam veniat dies Domini magnus.
V\. Audite haec, omnes gentes: auribus percipite,
qui habitatis orbem. P. Antequam veniat. V\. Gloria,
et honor Patri. P. Antequam.
Oratio. Deus Pater omnipotens. Require retro in
vesperis praecedentibus de 4 feria, fol. 12.
R\. Consolabitur nos Dominus Deus noster. P. Et
ostendet misericordiam super nos: non enim derelinquet
nos in finem. V\. Ecce Dominus in medio
nostri veniet, quasi ros, et sicut stillae super
herbam, et non immittet ultra furorem suum; sed
revertetur, et miserebitur nobis. P. Et ostendet.
V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Consolabitur
nos.
In Laudibus.
Ad Canticum. Antiphona. Salvabit nos Dominus
Deus noster in die illa; ut gregem populi sui.
Canticum [(Zachar. IX)]
.
Exulta satis filia Sion, * jubila Hierusalem:
Ecce Rex tuus veniet tibi * justus, et salvator:
Ipse pauper, ascendens super asinam, * et super
pullum filium asinae.
Et disperdam quadrigam Ephraim, * et equum de
Hierusalem,
Et dissipabitur arcus belli: * et loquetur pacem
gentibus,
Et potestas ejus a mari usque ad mare; * et a fluminibus
usque ad fines terrae.
Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti

vinctos tuos de lacu, * in quo non est aqua.
Convertimini ad munitionem vincti spei; * hodie
quoque adnuncians duplicia reddam tibi.
Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum, implevi
Ephraim: * et suscitabo filios tuos Sion super
filios tuos Graecia:
Et ponam te quasi gladium fortium. * Et Dominus
Deus super eos videbitur;
Et exibit ut fulgur, jaculum ejus: * et Dominus
Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri.
Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt
te, et subjicient lapidibus fundae: * et bibentes inebriabuntur,
quasi a vino et replebuntur ut phialae,
et quasi cornu altaris.
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.