PL 87, col. 1103
Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne
celebrata, residentes locis suis studeant lectioni, sive
orationi. Verum si opus tale est quod non intermittatur,
in opere ipso tertia dicatur, et sic recitando
revertantur ad cellam, et consummata oratione,
ablutisque manibus, confestim ad ecclesiam convenient.
Et si reficiendum ad sextam est, peracto
officio sextae, ab oratione pergant ad mensas, refectique
congrue iterum facta oratione quiescant, et
fiat silentium usque ad horam nonam. Deinde celebrata
nona, si necesse est, revertantur ad opus,
quousque ad duodecimae officium dictum conveniant;
sin autem residentes taciti per cellulas suas, hi
quorum jam aetas perfecta est et conscientia pura
meditentur eloquia Domini, vel opus quodlibet intra
cellulam injunctum exercentes, nusquam prorsus,
excepta causa necessitatis, audeant progredi, nisi
fuerint a seniore praecepti. Juniores vero coram suis
residentes decanis, lectioni, vel recitationi, vacent;
nec se, inconsulto seniore, junior a sua se auferat
secessione, aut ad alterius decani locum audeat
pergere; sed tam in cessione quam etiam in operatione,
semper decania a decania segregata consistat.
Juniores quique suos jugiter decanus ille commoneat,
ne in aliquam negligentiam decidant, sed viros spirituales
et sanctos illis semper in exemplo proferat,
ut illorum contemplatione assidue ad meliora proficiant.
Autumni vero vel hiemis tempore, usque ad
tertiam legant, usque ad nonam operentur, si tamen
est quodlibet opus quod fiat. Post nonam iterum
usque ad duodecimam legant; a duodecima meditentur
usque ad vesperam. Ad opera cum egressuri
sunt, orationem facturi invicem conveniant; qua
expleta, incipiat praepositus psalmum, et sic recitantes
pergant ad operationem. Cum operantur, non
inter se fabulas vel cachinnos conserant, sive luxurientur,
sed operantes intra se recitent taciti. Illi vero
qui pausant, aut psallant aliquid, aut recitent pariter,
aut certe sileant. Peculiare opus institutum est, ut
nullus exerceat monachus, quasi sibi proprie vindicandum,
aut cuilibet, cum voluerit, sua praesumptione
distribuendum. Nec quodlibet opus sine praeceptione
et cohibentia senioris suscipiendum, inchoandum,
sive faciendum est, sed in omni re quidquid
abbas vel praepositus praeceperit, hoc agendum.
CAPUT VII. De ferramentis et utensilibus.
Ferramenta vel utensilia quaelibet artificum sub
uno recondenda sunt conclavi, et custodia unius
fratris industrii et providi; quique segregatim illa
idoneo collocans loco, prout res expetit, poscentibus
ad operandum fratribus tribuet; atque ad vesperum
suis ea colligens locis, curam habebit, ne quid de
his aut pereat, aut per negligentiam aeruginet, vel
qualibet occasione vilescat.
CAPUT VIII. De obedientia et sessione monachi.
Cum vacant ab operatione fratres, nullus se e proprio
citra permissionem decani vel praepositi sui movere