PL 87, col. 1108
Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne
interdiana jejunia retinenda sunt, excepto
una quadragesima, quae festivitatem sanctorum Justi
et Pastoris praecedit, sollicite conservanda est: in
qua usque ad nonam quotidie jejunandum est, et
vino penitus abstinendum. Servanda tamen abbati
discretio est, ut cum hos gravi labore perspexerit
onerari, ad refectionem singulas portiones tribuat.
Ab octavo decimo Kalendas Octobris usque ad Pascha
sollicite jejunandum est, et in Quadragesima vino et
oleo penitus abstinendum. Ad mensam qui tardius
venerit, prohibeatur a cibo. Ad orationes diurnas,
qui ad primum psalmum non occurrerit, introire in
oratorium cum caeteris non audeat, sed poenitentiae
delegabitur. Hoc idem sustinebit, qui nocturnis orationibus
usque ad tertium psalmum tardius venerit,
aut post tres psalmos dictos in choro se miscere conatus
fuerit.
CAPUT XIX. De cibis.
Ministri, sive praepositus, cum fratribus reficient,
et mutatos sibi cibos praeparare non audeant; nec
extra communem refectionem quidpiam edant. Hoc
etiam abbas studeat agere, quoties advenientes, vel
filii Ecclesiae occursione sibi non aspexerit obviare.
Abbas vel praepositus fratres in furtiva passim, prout
voluerint, comestione non inquinent, nisi fortasse
patula unumquemque aut aegritudo, aut defectionis
instantia, defatigat: cui quidem aperte cum consensu
reliquorum congruam ordinabit annonam, aetati sive
valetudini competentem.
CAPUT XX. De officiis abbatis vel praepositi.
De officio monachi non prout voluerint evagentur,
nisi consulto praeposito, sive decano: cum seniore
ad hoc ipsum delegato, cum necessitas compellit,
egrediantur. Abbas, vel praepositus, divinis semper
officiis et vigiliis intersint, et prius ipsi agant quod
alios docent. Abbas, vel praepositus, e propriis semper
coenobii monachis eligantur; vir sanctus, discretus,
gravis, castus, charus, humilis, mansuetus,
et doctus; qui diutinis experimentatus et documentis,
omnibus praefatis rebus bene fuerit eruditus. Qui in
abstinentia praecellat, in doctrina refulgeat, exquisitas
epulas mensae lautioris consuetudinemque contemnat;
vini nimii perceptionem respuat; cunctis
in commune fratribus ut pater proprius piissimusque
provideat. Quem nec ira subita immoderate dejiciat,
nec superbia extollat, nec moeror ac pusillanimitas
frangat, nec libido corrumpat. Qui et in patientia
discretionem, et cum ira exhibeat lenitatem; quique
sic egentibus atque pauperibus pareat, ut ministrum
se et non praelatum tantum Christi visceribus recognoscat.
Cujusque tanta debet sermonis et vitae consonantia
esse, ut id quod docet verbis, confirmet
operibus sedulis, et bis acuto praecedent gladio,
quidquid alios informat verbo, jugi ipse gerat studio,
ut nec sermonem operatio destruat, nec e contra
operationem bonam sermo inconveniens frangat;
sed sint ibi cuncta ita in Patre convenientia, sicut