PL 87, col. 282
Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne
opera facitis, quando lectio non legitur, de
divinis Scripturis semper aliquid ruminate. Nemo
cum murmuratione aliquid faciat, ne simili murmuratorum
judicio pereat, secundum illud Apostoli: Omnia facite sine murmurationibus
[(Philipp. II)]
. Humiles
semper invicem sitis, non solum senioribus,
sed et coaequalibus et junioribus, et Deus superbis
resistat, ne inflatae per viam angustam transire non
possint. Quidquid vobis a senioribus fuerit imperatum,
sic accipite tanquam si de coelo sit ore Dei
prolatum. Nihil reprehendas, nihil despicias, in nullo
penitus non murmurare praesumas, quia in monasterio
servire venisti, non imperare, obedire potius,
quam jubere. Totum sanctum, totum justum,
totum utile judica, quidquid aut tibi, aut aliis videris
imperari.
CAPUT XXI. Si omnes aequaliter debent necessaria accipere.
Scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique
opus erat [(Act. IV)]
; ubi non dicimus ut personarum,
quod absit, acceptio sit, sed infirmarum consideratio,
ut quae minus indiget, agat Deo gratias et non
contristetur; quae vero plus indiget, humilietur pro
infirmitate, non extollatur pro misericordia, et ita
omnia membra erunt in pace. Ante omnia ne murmurationis
malum pro qualicunque causa in aliquo
qualicunque verbo vel significatione appareat; quod
si deprehensa quae fuerit, districtiori disciplinae subdatur.
CAPUT XXII. Qualis debet esse ancilla Dei dum castigatur.
Quae pro qualibet culpa admonetur, castigatur,
corripitur, arguenti respondere non praesumat; quod
si fecerit, regulari subjaceat disciplinae. Quae aliquid
ex his quae jubentur implere noluerit, a communione
orationis, vel a mensa, secundum qualitatem culpae,
sequestrabitur.
CAPUT XXIII Qualiter ad confessionem omnibus diebus veniant.
Inter caeteras regulae observantias hoc magis super
omnia tam juniores quam etiam seniores monemus
sorores, ut assidue et indesinenti studio tam de
cogitatu, quam etiam de verbo inutili, vel opere,
seu aliqua commotione animi, confessio omnibus
diebus, omnibus horis, omnibusque momentis semper
donetur; et matri spirituali nihil occultetur,
quia statutum est hoc a sanctis Patribus, ut detur
confessio ante mensam, sive ante lectulorum introitum,
aut quandocunque fuerit facile, quia confessio
poenitentiae de morte liberat. Ergo nec ipsa parva a
confessione sunt negligenda cogitata, quia scriptum
est: Qui parva negligit, paulatim defluit [(Eccli. XIX)]
.
CAPUT XXIV. De his quae ad lectum suum aliquid occultare praesumpserint.
Quae soror ad lectulum suum, quae ad manducandum,
vel ad bibendum pertinent, praesumpserit occultare,
publice coram omnibus arguatur, et tunc
demum palam cunctis praesentibus objurgata suppositionem
sustinere cogatur.
CAPUT XXV. De his quae non custodierint benedictionem ad mensam, et caetera similia.