PL 87, col. 286
Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne
et securae de spe retributionis divinae, subsequuntur
gaudentes et dicentes: Sed haec omnia superamus
propter eum qui dilexit nos [(Rom. VIII)]
, et eadem alio
loco Scriptura dicit: Probasti nos, Deus, igne nos
examinasti, sicut examinatur argentum; et induxisti
nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro [(Psal. LXV)]
.
Et ut ostendat sub priore debere nos
esse, subsequitur dicens: Imposuisti homines super
capita nostra. Ideo angustam viam arripiunt, unde
Dominus dicit: Angusta via est, quae ducit ad vitam [(Matth. VII)]
.
Ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis
suis et voluptatibus obedientes, sed ambulantes
alieno judicio et imperio, in coenobio degentes,
seniorem sibi praeesse desiderant. Sine dubio hae
tales illam Domini imitantur sententiam, quae dicit:
Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit
me
[(Joan. V)]
. Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis
erit Deo, et dulcis hominibus, si quod jubetur
non trepide, non tarde, aut cum murmuratione, vel
cum responsione nolentis efficiatur, quia obedientia
quae majoribus praebetur, Deo exhibetur; ipse
enim dixit: Qui vos audit, me audit [(Matth. X)]
. Nam
si talis non fuerit obedientia, non erit acceptabilis
Deo, qui ait: Et qui non accipit crucem suam, et sequitur
me, non est me dignus [(Luc. XIV)]
. Et ideo dicit
de digno discipulo: Ut ubi ego sum, ibi et minister
meus mecum erit [(Joan. XII)]
.
CAPUT XXXVIII.
Secundus humilitatis gradus est, propriam quaeque
non amare voluntatem, et desideria sua non debet
implere; sed vocem illam Domini factis imitetur,
dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus
qui me misit [(Joan. VI)]
; item dicit Scriptura: Voluntas
habet poenam, et necessitas parit coronam.
CAPUT XXXIX.
Tertius humilitatis gradus est, ut quaeque pro Dei
amore omni obedientia se subdat majori; imitans
Dominum, de quo dicit Apostolus: Factus obediens
usque ad mortem [(Philipp. II)]
.
CAPUT XL.
Quartus humilitatis gradus est, si in ipsa obedientia
duris et contrariis rebus, vel etiam quibuslibet
irrogatis injuriis, tacita conscientia poenitentiam
amplectatur, ut sustinens non lassescat, vel discedat,
dicente sancta Scriptura: Qui perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit [(Matth. X)]
; et item: Confortetur
cor tuum, et sustine Dominum [(Psal. XXVI)]
.
CAPUT XLI.
Quintus humilitatis gradus est, si omnes cogitationes
malas cordi suo advenientes, vel mala a se
absconse commissa per humilem confessionem seniori
suae non celaverit; hortans nos de hac re
Scriptura dicit: Revela Domino vitam tuam, et spera
in eum [(Psal. XXXVI)]
. Et iterum dicit: Confitemini
Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia
ejus [(Psal. CV)]
. Et item Propheta: Delictum
meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non abs
condi. Dixi, Pronuntiabo adversus me injustitias meas