PL 87, col. 296

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

in cella retrudatur, quousque bona voluntas illius
cognoscatur.
CAPUT LXXIV. Ut non praesumat altera aliam defendere.
Caveatur omnino, ne qualibet occasione praesumat
altera aliam defendere sororem in monasterio,
aut quasi tueri, etiam si qualibet consanguinitatis
propinquitate jungatur; nec quolibet modo id a sororibus
praesumatur, quia exinde gravissima occasio
scandalorum oriri potest. Quod si qua haec transgressa
fuerit, tribus suppositionibus poeniteat.
CAPUT LXXV. De ordine quo psallere debeant.
De synaxi, id est, de cursu psalmorum et orationum
modo canonico juxta normam regulae nostrae,

quaedam in breve sunt distinguenda. Ab octavo Kalendis
Octobris crescit cursus usque ad summum ejus
viginti quinque choris: quas tota hieme, quae a Kalendis
Novembris incipit, et finit in Kalendis Februarii,
cantandas in nocturnis vigiliis per noctem Sabbati
et Dominicae Patres nostri sanxerunt. Duodecim vero
chorae in hieme omni nocte cantandae sunt, usque ad
octavo Kalendas Aprilis, et post hiemem quindecim
chorae in sacris martyrum vigiliis. Et sicut crescit,
ita etiam decrescit quinque choris: quae in primo
Sabbato quinque chorae augendae sunt, ut sint viginti,
per alium autem Sabbatum una chora augenda
est usque ad Kalendas Novembris, usque totus cursus
compleatur, id est, viginti quoque chorae psalmorum,

qui per tres menses hiemis, numerus complendus
est in duabus supradictis noctibus, et post hos
decrescit per Sabbatum. Primo Sabbato quinque
chorae, et singula per alterna Sabbata, quia longius
spatium est ad finem hiemis, usque ad aequinoctium
veris, in cursu decrescendo, quam crescendo, ideo
per alterna Sabbata singulae decidant chorae, usque
octavo Kalendas Aprilis. Duodecim namque chorae
tempore aestatis in sanctarum noctium cursu, id est,
Sabbati et Dominicae, cantandae sunt. Octo vero semper
reliquis noctibus de aequinoctio veris in aequinoctium
cantandae sunt, id est, per sex menses. De
aequinoctio veris in aequinoctium autumni, viginti quatuor
psalmi canendi sunt. In omni loco et opere silentii
regula magnopere custodire censetur, ut omni,

quantum valuerit humana fragilitas, quae ad vitia
praecipitare solet cursu oris, mundemur vitio, aedificationemque
potius proximorum, sive proximarum,
pro quibus salvator noster Jesus Christus sanctum
effudit sanguinem, quam dilacerationem absentium
in pectore conceptam, et quam otiosa passim verba
ore promamus, de quibus justo sumus retributori
rationem reddituri.
CAPUT LXXVI Quibus horis reficiant sorores.
A sancto Pascha usque ad Pentecosten ad sextam
reficiant sorores, et ad seram coenent. A Pentecoste
autem tota aestate, si labores manuum graves non
fuerint, aut nimius fervor aestatis non perturbat, quarta
et sexta feria jejunent, usque ad horam nonam; reliquis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.