PL 87, col. 540
Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne
[(Matth. VI, 6)] .
Haec ergo, charissimi, verba recolite,
haec jugiter praecepta reminiscamini; ubicunque
estis, memoriam Christi in colloquio miscete, quia
ipse dicit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine
meo, ibi sum in medio eorum [(Matth. XVIII, 20)]
. Scandala
etiam fugite, quia Dominus graviter notat eum
qui lites concitat, dicendo: Vae homini illi per quem
scandalum venit [(Ibid. v. 7)]
. In compassionem vero
proximi illam sententiam tenete, qua in Evangelio
dicitur: Qui habet duas tunicas det non habenti: et qui
habet escas, similiter faciat [(Luc. III, 11)]
. Et illud: Date et dabitur vobis
[(Luc. VI, 38)]
. Dominicis semper
mementote verbis quibus dicitur: Si manseritis in
me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque petieritis
fiet vobis [(Joan. XIII, 7)]
. Apostolum quoque
clamantem audite: Tempus breve est, reliquum est ut
qui habent uxores tanquam non habentes sint: et qui
flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam
non gaudentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam
non utantur: praeterit enim figura hujus mundi [(I Cor.
VII, 29-31)]
. Ut autem plus concupiscamus coelestia
quam terrena, Deum audiamus dicentem: Nihil enim
prodest homini si mundum universum lucretur, animae
vero suae detrimentum patiatur [(Luc. IX, 25)]
. Ut vero
charitatem diligamus evangelista Joannes hortatur,
dicens: Si diligamus invicem, Deus in nobis manet,
et charitas ejus in nobis est [(I Joan. IV)]
. Et iterum: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet,
et Deus in eo
[(Ibid.)]
. Necnon et Paulus excellentiam
charitatis simili modo praefert, dicens: Si
distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas;
et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem
autem non habeam, nihil mihi prodest [(I Cor. XIII, 1-3)]
.
Hinc iterum monet, dicens: Omnia vestra in charitate
fiant [(I Cor. XVI, 14)]
. Et iterum: Alter alterius onera
portate, et sic adimplebitis legem Christi [(Galat. VI, 2)]
.
Ipse etiam pravos quosque ad tramitem perfectionis
blande coercens dicit: Qui furabatur, jam non furetur [(Ephes. IV, 28)]
.
Et illud: Fugite fornicationem,
quia omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra
corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat [(I Cor. VI, 18)]
.
Et iterum: Neque avari, neque
fornicarii, neque adulteri, neque fures, neque ebriosi,
neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt [(Ibid., 9, 10)]
.
Item Apostolus cupiditatem coercens,
dixit: Radix omnium malorum est cupiditas [(I Tim. VI, 10)]
.
Ergo, fratres, abjicite cupiditatem,
sectamini charitatem, deponite impietatem, supportate
invicem cum humilitate, illud omnimodis praecaventes,
quod Apostolus ad Romanos scribens infert: Revelabitur,
inquiens, ira Dei de coelo super omnem
impietatem et injustitiam hominum (Rom, I, 18). Necnon
et illud quod voce Veritatis in Evangelio comminatur;
qui faciunt, inquit, iniquitatem, mittentur in
caminum ignis, ubi erit fletus et stridor dentium.
Considerate igitur quam saevus quamque timendus
sit ignis ille, et qui modo nec unum quidem digitum
suum suffert in ignem mittere, timeat ibi cum toto