PL 87, col. 550

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

dolorem habens, sed jam medicinam non habens;
ibique nullatenus poterit a Deo promereri quod petit,
qui hic noluerit audire quod Deus jussit. Ideoque,
charissimi, quantum possumus praeceptis Dei in
omnibus obtemperemus, ut ibi praemium muneris
capiamus; ipsi dum licet hic nos castigemus, ipsi
nobiscum de actibus nostris rationem faciamus, ipsi
nos Judici nostro accusemus, atque emendationem
nostram non ad extremum vitae differamus, sed quoties
in peccatis labimur, per poenitentiam resurgamus,
ac totis viribus voluntates pessimas carnisque
illecebras vincentes, illud omnimodis praecaveamus,
quoniam quotidie ad mortem properamus, et dum
nescimus securique consistimus repente mors veniet.
Ibi ergo festinemus, ubi mors jam non timebitur, et

ubi nos sancti omnes suscipere vel videre desiderant,
ubi nos Rex coelestis Christus et superni cives angeli,
expansis charitatis brachiis, exspectant; ibi,
inquam, festinemus, ubi sine fine vivamus, et ubi
angelicis agminibus consortes esse possimus. Ita
postremo in exsilio mundi istius agamus, ut ad futurum
judicium cum secura conscientia bonis operibus
ornati veniamus, ibique gratissimum Deo munus
nostras animas offeramus, ut pro hoc ab eo commercio
aeternitatis beatitudinem accipere, et in saeculum
saeculi gloriari possimus. Haec nos, charissimi,
mandata hactenus quasi lac vobis gustanda porreximus,
et ecce modo sub testimonio Dei et sanctorum
angelorum, qui nos loquentes audiunt, absolvimus
debitum nostrum, coelestia vobis praecepta tradentes;

amodo jam vestrum est cogitare, quatenus et admonitio
nostra effectum habeat salutis, et vos semper
voluntatem Dei facientes, ab omni vos malo custodiatis,
atque demum liberi ab omni contagione peccati,
ad regna coelestia tripudiantes pervenire possitis,
praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum
Deo Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat per
cuncta saecula saeculorum. Amen.
CAPUT XVI. Qua pulchre exhortationem terminans, populo contestabatur.
Haec summatim de tanti viri familiaribus monitis
hucusque narrasse sufficiat: quae ille etsi non sub
unius diei articulo ex ordine ut digesta sunt, percurrebat,

diversis tamen temporibus hujusmodi semper
praecepta populis intimabat. Ad ultimum vero inferebat
dicens: Haec, fratres, si custoditis, habebitis
praemium, et si negligitis incurretis supplicium; nam
ego quantum ad me attinet absolvo coram Deo conscientiam
meam, testesque super hoc invoco coelum
et terram, quod praebuerim vobis opportunum ministerium,
atque annuntiaverim vitam et mortem. Caeterum
in praesenti vobis innotesco, quod si spreveritis
verba mea, meque contemnentes audire nolueritis,
equidem veniens coram Redemptore meo accusabo
pertinaciam vestram, et palam faciam vos
praeceptis semper maligni obediisse potius quam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.