PL 88, col. 722
Epistola (Evantius Troclariensis), J. P. Migne
ejus, ubi ait, Bonum est non manducare carnem, et
non bibere vinum: si consentiunt, quod eis praecipit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi:
si
faciunt quod idem apostolus dicit: Castigo corpus
méum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans,
ipse reprobus inveniar: si faciunt quod intonat: Exhibete vos sicut Dei ministros, in multa patientia,
in castitate, in vigiliis, in jejuniis,
et his similia, unde
peccatum non incurrant, sed cum gratiarum actione,
quae Deus bona creavit, sumerent. Quasi enim apostolis
obedientes a duobus abstinent, a suffocato, et
sanguine, et tertium praeceptum quod gravius peccatum
est, dissimulantes abjiciunt, et negligunt coelestia
jussa, et caeremonias enormiter perhorrescunt.
Talibus Salvator in Evangelio dicit: Vae vobis hypocritae,
qui decimatis mentam, et anetum, et cyminum;
et ea, quae legis sunt graviora omittitis [(Matth. XXIII, 23)]
.
Quid multa? Legant libros Doctorum,
et maxime sancti Augustini contra Faustum
Manichaeum, in quo ista, quae isti evacuant, et faciebant
et dicebant, et secum illos victos erubescant.
Nam et librum sancti Hieronymi contra Donatianum
legant, et salutem suam ibi reperient. Nam ridiculum
est carnes mundas, quas Deus creavit, usque ad
nauseam devorare, et sanguinem illarum carnium,
quasi immundum respuere: quasi Deus carnem creaverit
mundam, et sanguinem carnium, qui utique
nutrimentum et salus carnis est, fecerit immundum.
Alia scribere debui, sed cui modica utilia non sufficiunt,
nec plurima proderunt. Absit a fidelium cordibus,
ut ista carnaliter intelligentes, a sinu matris
Ecclesiae discedant, et se cum taliter credentibus gehennae
ignibus tradant.