PL 88, col. 727

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

Sed et hoc lectorem admonendum putavimus,
quod de beatae memoriae viro, plura studio brevitatis,
etiam memoriae digna, a nobis sunt praetermissa;
et quasi pauca de plurimis, ob evitandum fastidium
lectorum, sint exarata.
Et hoc, ut arbitror, quisque haec lecturus forte
Vir erat vitae venerabilis et beatae memoriae, monasteriorum
pater et fundator; cum Jona propheta
homonymum sortitus est nomen. Nam licet diverso
trium diversarum sono linguarum, unam tamen
eamdemque rem significat; hoc quod Hebraice dicitur Jona,
Graecitas vero Νηπιότητα, Peristeram,
vocitat; et Latina lingua Columba nuncupatur.
Tale tantumque vocabulum homini Dei, non sine
divina Providentia inditum esse credimus. Nam et
juxta Evangeliorum fidem Spiritus sanctus super
unigenitum aeterni Patris Filium descendisse monstratur
in forma illius aviculae quae columba dicitur.
Unde plerumque in sacrosanctis libris mystice Spiritum
sanctum significare dignoscitur. Proinde et
Salvator in Evangelio suis praecepit discipulis, ut

columbarum in corde puro insertam simplicitatem
continerent. Columba etenim et simplex, innocensque
nuncupari debuit, qui in se columbinis moribus
Spiritui sancto hospitium praebuit: cui nomini non
inconvenienter congruit illud, quod in Proverbiis
scriptum est: Melius est nomen bonum quam divitiae
multae [(Prov. XXII, 1)]
.
Hic igitur noster praesul non immerito non solum
a diebus infantiae hoc vocabulo, Deo donante, adornatus
proprio ditatus est; sed etiam praemissis multorum
cyclis annorum ante suae nativitatis diem
cuidam Christi militi, Spiritu sancto revelante, quasi
filius repromissionis mirabili prophetatione nominatus
est.
Nam quidam proselytus Britto, homo sanctus,

sancti Patricii episcopi discipulus, Maveteus nomine,

I.
Sanctus igitur Columba nobilibus fuerat oriundus
genitalibus, patrem habens Fedilinitum, filium
Ferguso, matrem Aethneam nomine: cujus pater
latine Filius Navis dici potest, Scotica vero lingua
Magnave. Hic anno secundo post Culedebrine bellum,
aetatis vero suae 42, de Scotia ad Britanniam pro
Christo peregrinari volens enavigavit. Qui etiam a
puero deditus Christiano tyrocinio, et sapientiae studiis,
integritatem corporis et animae puritatem, Deo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.