PL 88, col. 741
Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne
Canabe crux infixa est, et altera ubi Sanctus restitit,
illo exspirante similiter crux hodieque infixa stat.
XXXIII.
Alio quoque in tempore, quidam inter
caeteros ad Sanctum plebeius venit, quem cum
Sanctus ad se vespere venientem vidisset: « Ubi,
ait, habitas? » Ille inquit: « In regione quae littoribus
stagni contermina est, ego inhabito. » -- « Illam
quam dicis provinciolam, ait Sanctus, nunc barbari
populantur vastatores. » Quo audito, miser
plebeius maritam et filios deplangere coepit. Quem
Sanctus valde moerentem videns consolans, inquit:
« Vade, homuncule, vade, tua familiola tota in
montem fugiens evasit, tua vero omnia pecuscula
secum invasores abegerunt, omnemque domus supellectilem
similiter saevi raptores cum praeda rapuere. »
Haec audiens plebeius ad patriam regressus
cuncta, sicut a Sancto praedicta sunt, invenit exempla.
XXIX.
Alio itidem in tempore, omnium illius
aetatis in populo fortissimus virorum, sanctum percontatus
est virum, qua morte esset praeveniendus:
cui Sanctus: « Nec in bello, ait, nec in mari
morieris, comes tui itineris, a quo non suspicaris
causa erit tuae mortis. Fortassis, inquit Gorens,
aliquis de meis comitantibus amicis me trucidare
cogitet, aut marita ob alicujus junioris viri amorem
me maleficio mortificare. » Sanctus: « Non ita, ait,
continget. Quare, Gorens inquit, de meo interfectore
mihi nunc intimare non vis? Sanctus: Idcirco,
ait, nolo tibi de illo tuo comite nocuo nunc manifestius
aliquid edicere, ne ejus crebra recordatio
nimis te moestificet, donec veniat dies, qua ejusdem
rei veritatem probabis. » Quid immoramur verbis?
Post aliquot annorum excursus idem supra memoratus
Gorens casu aliqua die sub navi residens,
cultello proprio christiliam de castili eradebat: tum
deinde alios prope inter se belligerantes audiens
citius surgit, ut eos a belligeratione separaret,
eodemque cultello illa subitatione negligentius in
terra demisso ejus genicula offensa graviter vulnerata
est; et tali faciente comite causa ei mortificationis
oborta est: quam ipse continuo, secundum
sancti vaticinationem viri, mente perculsus
recognovit, postque aliquantos menses eodem aggravatus
dolore moritur.
XXX.
Alio namque in tempore, cum Sanctus in
Jova, inhabitaret insula, unum de fratribus advocans
sic compellat: « Tertia ab hac inlucescente
die debebis in occidentali hujus insulae parte expectare
super maris oram sedens. Nam de Aquilonari
Hiberniae regione quaedam hospita grus, ventis
per longos aeris agitata circuitus, post nonam diei
horam valde fessa et fatigata superveniet, et pene
consumptis viribus coram te in littore cadens recumbet,
quam misericorditer sublevare curabis,
et ad propinquam deportabis domum; ibidem hospitaliter
receptam per tres dies et noctes ei ministrans
sollicite cibabis, et post expleto recreata
triduo nolens ultra apud nos peregrinari, ad priorem
Scotiae dulcem, unde orta est, remeabit regionem,